|
9. Quod autem dicunt de rationalibus creaturis, id est, sanctis
Angelis et immundis daemonibus, et ipsis animabus hominum, quod
majorem locum minor culpa promeruerit, qua impudentia conentur
Ecclesiae Christi persuadere, non video. Melius itaque credimus,
Deum non peccatis rationalium spirituum adductum esse ad fabricam
mundi, ne illa sequantur absurda, quod duos soles, vel tres, vel
quatuor, vel quotquotlibet habere nobis esset necesse , si plurimum
spirituum per liberum arbitrium tanta culpa praecederet, quanta illos
in similibus corporum coelestium globis oporteret includi: sed factum
esse mundum Dei bonitate, magnum, bonum, a summo et non facto bono;
in quo fierent omnia bona valde secundum naturam, et aliis alia
meliora, a summis creaturis usque ad infima distinctis gradibus
ordinata, ut eo modo essent omnia, dum non essent sola potiora, et
haberent ejus numeri terminum, quem constituendum apud se vidit omnium
naturarum creaturarum conditor Deus, qui ea non facta didicit, sed
noverat esse facienda. Unde illud quod aiunt, in ejus sapientia jam
fuisse facta omnia, antequam in istas formas et modos proprios
proferrentur, atque in suis ordinibus apparerent, non sobrie dicitur.
Facta enim quando essent, antequam facta essent? Sed in Dei
sapientia omnium faciendarum rerum rationes esse potuerunt, non tamen
factae. Omnia per ipsam facta sunt, non et ipsa facta est: quia et
ipsa est Verbum de quo dicitur, Omnia per ipsum facta sunt (Joan.
I, 3). Noverat ergo Deus omnia quae fecit antequam faceret. Non
enim possumus eum dicere ignorata fecisse, et ea non nisi facta
didicisse; nescisse quid faceret, sed scisse quod fecit. Hoc enim si
de aliquo artifice homine diceremus, insipientissime saperemus.
Noverat ergo ea facienda, non facta: noverat ut faceret, non quia
fecerat. Proinde quamvis jam nota essent, quia nisi a sciente non
fierent; non tamen facta esse coeperunt quae ut fierent sciebantur,
nisi post fierent, quae ut recte fierent sciebantur antequam fierent .
10. Cum autem veritas, quae neque opinatur incognita, nec aliquem
fallit, purgationem nostram, imo vero et perfectionem etiam post
resurrectionem corporum spiritualium usque ad Angelorum aequalitatem
promittat futuram (Luc. XX, 36); quomodo dicuntur ipsi sancti
Angeli, quibus purgatissimi aequales erimus, adhuc a peccatis suis
esse purgandi? Et cum coelum novum et terram novam polliceatur Deus
habitaculum sanctorum atque ab omni labe hujus saeculi purgatorum
(Isai. LXVI, 22), qua tandem affirmatur audacia, non
futurum fuisse mundum, id est, coelum et terram, nisi propter
necessitatem purgandorum spirituum rationalium, qui vel in coelo vel in
terra non essent nisi pro meritis peccatorum? Quid ergo purgatis opus
est coelo novo et terra nova, si purgati ad hoc restituuntur, ut sint
quemadmodum fuerunt ante coelum et terram sine coelo et terra? Quod si
omnino verum esset, nos usque ad illud quod promittit Scriptura spem
nostram tendere deberemus. Et si inde essemus in aliquid melius
transferendi, multo rationabilius hoc tunc jam ibi positi disceremus,
quam nunc non solum temere crederemus, verum etiam impudenter docere
conaremur. Quid est autem absurdius, quam dicere, Coelum et terra
non essent, nisi necessaria esset mundi structura purgandis; cum
alterum coelum et alteram terram promittat Scriptura purgatis?
11. Porro de sole et luna caeterisque sideribus, quod coelestia
sint corpora videmus; quod animata sint non videmus. De divinis hoc
Libris legatur, et credimus. Nam testimonium ex Apostoli Epistola
quod ab eis dici solere posuisti, etiam de solis hominibus intelligi
potest; quoniam in unoquoque homine est omnis creatura, non
universaliter sicut est coelum et terra et omnia quae in eis sunt, sed
generatim quodam modo: quia et rationalis in illo est, quam vel
probantur habere Angeli, vel creduntur; et, ut ita dicam,
sensualis, qua et bestiae non carent: utuntur enim et sensibus et
sensualibus motibus ad appetenda utilia et vitanda contraria: et
vitalis privata sensu, qualis adverti in arboribus potest; nam et in
nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa, et capilli nec cum
praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. Jam vero ipsa corporalis
creatura evidentius apparet in nobis, quae licet ex terra facta atque
formata sit, insunt tamen illi ex omnibus hujus corporei mundi
elementis quaedam particulae ad temperiem valetudinis. Nam et calore
membra vegetantur, qui est ab igne, cujus etiam lux per oculos
emicat; et aere venarum discursus, quas arterias vocant, atque
spiramenta pulmonis implentur; et humor nisi esset, nulla sputamenta
confluerent, vitamque absumeret siccitas. Nam et ipse sanguis humido
lapsu alias venas replens, quasi rivis et fluminibus per cuncta
diffunditur. Ita nullum est creaturae genus, quod non in homine
possit agnosci: ac sic omnis creatura in eo congemiscit et dolet,
revelationem filiorum Dei exspectans (Rom. VIII, 22,
23); quae per corporis etiam resurrectionem, etsi non in omnibus
hominibus, omnis tamen a corruptionis servitute liberabitur, quia et
in singulis omnis est. Et si quo alio modo melius potest idem locus
apostolicarum Litterarum intelligi: non tamen ex eisdem verbis
consequens est ut solem et lunam et sidera congemiscere credamus, donec
in saeculi fine a corruptionis servitute liberentur.
|
|