|
12. Sane quoniam dixi, De divinis Libris legatur, et credimus;
ne te forsitan fallat quod de libro sancti Job proferre assolent qui
haec asserunt, ubi scriptum est: Quomodo erit homo justus coram
Domino, vel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae
praecipit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum; quanto
magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 4-6)?
Hinc enim volunt intelligi, et rationalem spiritum habere stellas, et
mundas non esse a peccato: sed ideo in coelis esse, quia majorem vel
meliorem locum minor culpa promeruit. Non pro auctoritate divina istam
sententiam recipiendam esse existimo: non enim eam ipse Job
enuntiavit, cui singulare quodam modo testimonium divinitus
perhibetur, quod non peccaverit labiis suis ante Dominum (Id. I,
22); sed unus ex ejus amicis, qui dicti sunt consolatores malorum
omnes (Id. XVI, 2), et divina sententia reprobati sunt.
Sicut autem in Evangelio, quamvis verum sit omnino quod dicta sint,
non tamen omnia quae dicta sunt vera esse creduntur; quoniam multa a
Judaeis falsa et impia dicta esse verax Evangelii Scriptura
testatur: sic in hoc libro, ubi multae personae locutae esse
narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur
considerandum est; ne passim quae in sancto libro quolibet scripta sunt
recipientes, cogamur fateri, quod absit, vera et justa fuisse, quae
marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid adversus Deum
loquens ab illa intolerabili poena moriendo liberaretur (Id. II,
9). Quod non ideo dixerim, quia illi amici a Domino reprobati, et
ab ipso sancto Dei servo merito culpati, nihil veri loqui potuerunt:
sed quia non omnia quae locuti sunt, vera putanda sunt. Quamvis enim
adversum Job nihil verum dixerunt , potest tamen etiam ex eorum verbis
aliquam sanam sententiam in testimonium veritatis assumere, qui novit
sapienter dicta discernere: sed quando inquirentes, probari nobis
aliquid volumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur
credendum esse etiam quod in Evangelio scriptum est, si forte
evangelista eum hoc dixisse commemorat, cui fides habenda non est.
Nam dictum est illic a Judaeis Domino Christo, Nonne verum
dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes (Joan. VIII,
48)? Quam vocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus
est charior: emissam tamen esse a Judaeis dubitare non possumus, qui
evangelicam narrationem verissimam credimus. Ita nec Evangelistae
derogamus fidem scribenti, et Judaei vocem blasphemantis exsecramur.
Nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide parvulis
atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes
commemorantur, tanquam canonicae auctoritati accommodamus fidem.
Neque enim, quia ille cujus caeci nati oculos Dominus aperuerat,
ait, Scimus quia peccatores Deus non exaudit (Id. IX, 31),
ideo istam sententiam pro evangelica auctoritate sic debemus accipere,
ut ipsis in Evangelio verbis Domini resistamus, qui eum qui dixit,
Domine, propitius esto mihi peccatori, magis justificatum descendisse
de templo, quam Pharisaeum justitias suas commemorantem atque
jactantem, divina voce firmavit (Luc. XVIII, 10-14).
Nec succenseat iste recens illuminatus in carne, quod eum diximus in
suae fidei tyrocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanaverat
nesciebat, minus circumspectam protulisse sententiam, quia peccatores
Deus non exaudit: cum ipsi Apostoli, prae caeteris electi et Domini
lateribus cohaerentes ejusque ore pendentes, multa reperiantur
improbanda dixisse, quae commemorare prolixum est, ita ut beatus
Petrus de quibusdam verbis suis, non solum reprehendi, sed etiam
satanas appellari meruerit (Matth. XVI, 23).
|
|