S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

EPISTOLAE AD ROMANOS INCHOATA EXPOSITIO LIBER UNUS

In quo salutatio tantummodo expeditur, et disputatur de peccato in Spiritum sanctum.


Caput 1

In Epistola quam Paulus apostolus scripsit ad Romanos, quantum ex ejus textu intelligi potest, quaestionem habet talem: Utrum Judaeis solis Evangelium Domini nostri Jesu Christi venerit propter merita operum Legis; an vero nullis operum meritis praecedentibus, omnibus Gentibus venerit justificatio fidei, quae est in Christo Jesu, ut non quia justi erant homines, crederent; sed credendo justificati, deinceps juste vivere inciperent. Hoc ergo docere intendit, omnibus venisse gratiam Evangelii Domini nostri Jesu Christi. Quod propterea etiam gratiam vocari ostendit, quia non quasi debitum justitia redditum est, sed gratuito datum. Coeperant enim nonnulli qui ex Judaeis crediderant, tumultuari adversus Gentes, et maxime adversus apostolum Paulum, quod incircumcisos et Legis veteris vinculis liberos admittebat ad Evangelii gratiam, praedicans eis ut in Christum crederent, nullo imposito carnalis circumcisionis jugo. Sed plane tanta moderatione, uti nec Judaeos superbire permittat, tanquam de meritis operum Legis; nec Gentes merito fidei adversus Judaeos inflari, quod ipsi receperint Christum, quem illi crucifixerunt: tanquam enim, sicut alio loco dicit, pro ipso Domino legatione fungens (II Cor. V, 20), hoc est, pro lapide angulari (Ephes. II, 20), utrumque populum tam ex Judaeis quam ex Gentibus connectit in Christo per vinculum gratiae, utrisque auferens omnem superbiam meritorum, et justificandos utrosque per disciplinam humilitatis associans.