|
Porro justitiae divinae tanta constantia est, ut
cum poena spiritualis et sempiterna poenitenti fuerit
relaxata, pressurae tamen cruciatusque corporales, quibus
etiam martyres exercitatos novimus; postremo mors ipsa,
quam peccando meruit nostra natura, nulli relaxetur.
Quod enim etiam justi homines et pii, tamen exsolvunt
ista supplicia, de justo Dei judicio venire credendum
est. Ipsa est quae in sacris Scripturis etiam disciplina
nominatur, quam nemo justorum effugere sinitur. Neminem
quippe excepit, cum diceret: Quem enim diligit Deus,
corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit
(Hebr. XII, 6). Unde etiam ipse Job, qui
propterea tam multa illa passus est, ut hominibus quis vir
esset, et quantus Dei servus, eluceret, poenas tamen
corporis pro peccatis suis se exsolvere saepe testatur.
Petrus quoque apostolus exhortans fratres ad perferendas
pro Christi nomine passiones, ita loquitur:
|
“Nemo
autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut
maledicus, aut curas alienas agens: si vero quasi
christianus, non erubescat; glorificet autem Deum in
isto nomine, quia tempus inchoationis judicii a domo
Dei: si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non
credunt Evangelio Dei? et si justus quidem vix salvus
fit, peccator et impius ubi parebunt”
|
|
(I Petr. IV,
15-18)? Manifeste ostendit easdem ipsas passiones
quas justi patiuntur, ad judicium Dei pertinere; quod
inchoari dixit ex domo Dei, ut inde conjiciatur quantae
impiis futurae servantur. Unde etiam ipse Paulus ad
Thessalonicenses dicit:
|
“Ita ut nos ipsi de vobis
gloriemur in Ecclesiis Dei, pro vestra patientia et fide
in omnibus persecutionibus vestris, et pressuris quas
sustinetis in exemplum justi judicii Dei”
|
|
(II Thess.
I, 4, 5). Quod omnino ad illud respicit, quod ait
Petrus tempus esse inchoationis judicii a domo Dei: et
illud quod de propheta interposuit, Et si justus vix
salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (Prov.
XI, 31)? Unde mihi videtur etiam illa quae per
Nathan prophetam regi David comminatus est Deus,
quanquam statim ignoverit poenitenti, propterea tamen
accidisse omnia (II Reg. XII), ut demonstraretur
illam veniam spiritualiter datam propter futurum judicium
poenarum, quod exspectat eos qui hoc tempore corrigi
nolunt. Dicit enim et alibi Petrus: Propter hoc enim
et mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem
secundum hominem in carne, vivant autem secundum Deum in
spiritu (I Petr. IV, 6). Hoc dixi, ut
ostenderem quantum possem, et quantum opportunitas
praesentis loci Scripturarum sinit, non sic accipiendam
gratiam et pacem Dei, cum dicitur, ut existiment homines
a justitia Deum posse discedere. Nam et ipsam pacem cum
promitteret Dominus, ait: Haec dixi, ut in me pacem
habeatis, in mundo autem pressuram (Joan. XVI,
33). Sed tribulationes et molestiae cum per justitiam
Dei redduntur peccatis, bonos et justos, et quibus jam
plus peccata ipsa displicent quam ulla corporis poena, non
reflectunt ad peccandum, sed ab omni labe penitus
purgant. Pax enim perfecta etiam corporis suo tempore
dabitur , si nunc pacem quam Dominus per fidem dare
dignatus est, inconcusse spiritus noster atque
incommutabiliter teneat.
|
|