Caput 11

Quod autem Apostolus gratiam et pacem a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo dicit, non adjungens etiam Spiritum sanctum; non mihi alia ratio videtur, nisi quia ipsum donum Dei Spiritum sanctum intelligamus: gratia porro et pax, quid aliud est quam donum Dei? Unde nullo modo dari hominibus gratia potest qua liberamur a peccatis, et pax qua reconciliamur Deo, nisi in Spiritu sancto. Et ideo ipsa Trinitas pariterque incommutabilis unitas in ista salutatione cognoscitur. Quod propterea maxime credo, quoniam excepta Epistola quam ad Hebraeos scripsit, ubi principium salutatorium de industria dicitur omisisse, ne Judaei qui adversus eum pugnaciter oblatrabant, nomine ejus offensi vel inimico animo legerent, vel omnino legere non curarent, quod ad eorum salutem scripserat: unde nonnulli eam in canonem Scripturarum recipere timuerunt: sed quoquo modo se habeat ista quaestio, excepta hac Epistola, caeterae omnes quae nulla dubitante Ecclesia Pauli apostoli esse firmantur, talem continent salutationem; nisi quod ad Timotheum in utraque interponit misericordiam. Nam ita scribit: Gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Jesu Christo Domino nostro (I et II Tim. I, 2). Quo enim familiarius, eo dulcius quodammodo scribens ad Timotheum, id verbum interposuit, quo plane aperitur atque ostenditur non meritis operum priorum, sed secundum misericordiam Dei nobis dari Spiritum sanctum, ut et peccatorum abolitio fiat, quibus sejungebamur a Deo; et reconciliatio, ut illi inhaereamus.