|
Nec aliae Apostolorum Epistolae, quas usus
ecclesiasticus recipit, parum nos admonent de ista
Trinitate in principiis suis. Nam Petrus ita dicit,
Gratia vobis et pax adimpleatur: deinde statim subjicit,
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi
(I Petr. I, 2 et 3). Ut per gratiam et pacem
Spiritu sancto intellecto, Patris et Filii commemoratio
animum de Trinitate commoneat. Et in alia sic ait:
Gratia vobis et pax multiplicetur in recognitione Dei et
Christi Jesu Domini nostri (II Petr. I, 2).
Joannes autem nescio quam ob causam omisit tale
principium; sed plane Trinitatis commemorationem nec ipse
neglexit, pro gratia et pace, societatem interponens:
Quod ergo vidimus, inquit, nuntiamus et vobis, ut et
vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit
cum Patre et Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I,
3). In secunda vero illis quae ad Timotheum sunt
consonat, dicens, Sit vobiscum gratia, misericordia,
pax a Deo Patre et Jesu Christo Filio Patris (II
Joan. I, 3). In tertiae principio de Trinitate
penitus tacetur, credo, quod sit omnino brevissima. Sic
enim incipit: Senior Gaio dilectissimo, quem ego diligo
in veritate (III Joan. I, 1). Quam veritatem
pro ipsa Trinitate positam puto. Judas nominato Deo
Patre et Domino Jesu Christo, ad intelligendum
Spiritum sanctum, hoc est donum Dei, tria verba ponit;
sic quippe incipit, Judas Jesu Christi servus, frater
autem Jacobi, in Deo Patre dilectis, et Jesu Christo
conservatis et vocatis, misericordia vobis, et pax et
charitas adimpleatur (Judae I, 1). Gratia enim et
pax sine misericordia et charitate intelligi non potest.
Jacobus autem usitatissimum exordium fecit Epistolae,
ita scribens: Jacobus Dei et Domini nostri Jesu
Christi servus, duodecim tribubus quae sunt in
dispersione, salutem (Jacobi I, 1). Credo,
considerans salutem non esse nisi in dono Dei , ubi
gratia et pax. Et quanquam ante hoc verbum nominaverit
Deum et Dominum nostrum Jesum Christum; tamen quia
nulla gratia et nulla pace salvi fiunt homines, nisi quae
est a Deo Patre et Domino Jesu Christo, sicut
Joannes in tertia veritatem, sic iste salutem pro ipsa
Trinitate posuisse mihi videtur.
|
|