Caput 13

Quo loco prorsus non arbitror praetereundum, quod pater Valerius animadvertit admirans in quorumdam rusticanorum collocutione. Cum enim alter alteri dixisset, Salus, quaesivit ab eo qui et latine nosset et punice, quid esset Salus: responsum est, Tria. Tum ille agnoscens cum gaudio salutem nostram esse Trinitatem, convenientiam linguarum non fortuitu sic sonuisse arbitratus est, sed occultissima dispensatione divinae providentiae: ut cum latine nominatur Salus, a Punicis intelligantur Tria; et cum Punici lingua sua Tria nominant, latine intelligatur Salus. Chananaea enim, hoc est, Punica mulier, de finibus Tyri et Sidonis egressa, quae in Evangelio personam Gentium gerit, salutem petebat filiae suae, cui responsum est a Domino: Non est bonum panem filiorum mittere canibus. Quod crimen objectum illa non negans, tanquam de confessione peccatorum impetratura salutem filiae, hoc est novae vitae suae: Ita, inquit, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 22-27). Tria enim mulieris lingua Salus vocantur: erat enim Chananaea. Unde interrogati rustici nostri quid sint, punice respondentes Chanani, corrupta scilicet, sicut in talibus solet, una littera, quid aliud respondent quam, Chananaei? Petens itaque salutem, Trinitatem petebat: quia et Romana lingua, quae in salutis nomine Trinitatem Punice sonat, caput Gentium inventa est in adventu Domini; et diximus Chananaeam mulierem, Gentium sustinere personam. Panem autem appellans Dominus id ipsum quod a muliere petebatur, quid aliud quam Trinitati attestatur? Namque alio loco eamdem Trinitatem in tribus panibus intelligendam esse, apertissime docet. Sed haec verborum consonantia, sive provenerit, sive provisa sit, non pugnaciter agendum est ut ei quisque consentiat, sed quantum interpretantis elegantiam hilaritas audientis admittit.