|
Illud sane magna intentione animi considerandum,
et totis viribus pietatis amplectendum satis apparet,
quoniam si gratia et pax ad implendam Trinitatis
commemorationem sic ab Apostolo ponitur, ac si Spiritum
sanctum nominasset; ille peccat in Spiritum sanctum, qui
desperans, vel irridens atque contemnens praedicationem
gratiae per quam peccata diluuntur, et pacis per quam
reconciliamur Deo, detrectat agere poenitentiam de
peccatis suis, et in eorum impia atque mortifera quadam
suavitate perdurandum sibi esse decernit, et in finem
usque perdurat. Quod ergo ait Dominus, dimitti homini,
si verbum dixerit adversus Filium hominis: si autem
verbum dixerit adversus Spiritum sanctum, non ei
dimitti, neque hic, neque in futuro saeculo, sed reum
esse aeterni peccati, non negligenter audiendum est.
Constituamus enim aliquem latinae linguae ignarum, cum
illo audiente pronuntiatus fuerit ab aliquo Spiritus
sanctus, quaerere quid rerum significetur sub isto
syllabarum sono; ab aliquo autem deceptore vel irrisore
impio responderi aliquid aliud, quodlibet vile et
abjectum, ut quaerentem decipiat, sicuti a talibus fieri
solet ridendi gratia; illum autem per ignorantiam
contempsisse hoc nomen, dum nescit quid significet, et
aliqua etiam in hoc convicia jactitasse: neminem esse
arbitror tam vanum et inconsideratum, qui hunc hominem
ullo crimine impietatis aspergat. At contra, si tacito
nomine res ipsa verbis quibus potest ad quaerentis
intelligentiam perducatur, tum vero contumeliose in tantam
sanctitatem vel verba vel facta protulerit, reus
tenebitur. Quae cum ita sint, manifestum esse arbitror,
eum qui hoc nomine audito, aliam pro alia rem significari
putaverit; et adversus eam rem quam significari hoc nomine
credidit, verbum dixerit: non hunc sic peccare, ut
adversus Spiritum sanctum verbum dixisse judicetur. Ita
quoque, si quisquam quaerens quid sit Spiritus sanctus,
audiat ab imperito hunc esse Filium Dei per quem facta
sunt omnia, qui etiam certa opportunitate temporis de
Virgine natus sit, et occisus sit a Judaeis, et
resurrexerit, quibus auditis vel neget vel irrideat quae
dicta sunt: non eum sic teneri putandum est, ac si verbum
adversus Spiritum sanctum dixerit; sed potius adversus
Filium Dei, vel Filium hominis, sicut et vocari et
esse dignatus est. Non enim quid sit imperito per vocem
propositum, sed per rationem expositum, considerandum
est. Quia ille cum maledicta proferret, ei utique
maledicebat quem sibi enarratum in cogitatione intuebatur.
Quodlibet autem vocaretur, utrum res ipsa veneranda, an
neganda, vel vituperanda esset, hoc quaeritur. Hoc modo
etiam si quispiam quaerat quis sit Jesus Christus; et ea
quaerenti respondeantur quae non in Filium Dei, sed
potius in Spiritum sanctum conveniunt, quibus auditis
ille blasphemet: non utique adversus Filium, sed
adversus Spiritum sanctum verbum dixisse tenebitur.
|
|