|
Sed si transitorie ac negligenter attenderimus quod
dictum est, Si quis verbum dixerit adversus Spiritum
sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque
in futuro (Matth. XII, 32); quis inventri
poterit cui veniam peccatorum dederit Deus? Nam et
Pagani qui appellantur, etiam nunc totam nostram
religionem, quia jam ferro et caedibus prohibentur,
maledictis contumeliisque insectantur; et quidquid de ipsa
Trinitate dicimus, negando et blasphemando contemnunt.
Non enim excipiunt sibi Spiritum sanctum quem
venerentur, ut in caetera saeviant; sed simul adversus
omnia quaecumque sollicite de trina Dei majestate
loquimur, quanto possunt furore impietatis oblatrant.
Nam neque de ipso Deo Patre digna sentiunt, quem partim
penitus negant, partim sic fatentur, ut de illo falsa
fingendo, non utique illum, sed sua figmenta venerentur.
Multo magis ergo quod de Filio Dei, vel de Spiritu
sancto dicimus, suo impio more deridere, quam nostra pia
societate colere maluerunt. Quos tamen, quantum
possumus, adhortamur ad Christum cognoscendum, et per
ipsum Patrem Deum , summoque et vero Imperatori
militandum esse suademus; eosque promissa impunitate
praeteritorum omnium peccatorum invitamus ad fidem. Qua
in re satis judicamus, etiam si quid adversus Spiritum
sanctum in sua sacrilega superstitione dixerunt, cum
christiani facti fuerint, sine ulla caligine dubitationis
ignosci. Judaei vero quales adversus Spiritum sanctum
fuerint, testis est Stephanus, quem ipso Spiritu sancto
plenum lapidaverunt, cum illa omnia quae in eos dixit,
ipse Spiritus dixerit. In quibus verbis apertissime
dictum est Judaeis, Vos semper restitistis Spiritui
sancto (Act. VIII, 51). In illo tamen numero
Judaeorum resistentium Spiritui sancto, et non ob aliud
Stephanum vas ejus, nisi quod ipse eo plenus erat,
lapidantium, etiam Paulus apostolus erat, in manibus
omnium quorum vestimenta servabat: quod ipse sibi postea
etiam poenitendo increpitat, eo ipso Spiritu jam
plenissimus, cui primo inanissimus resistebat, et paratus
jam lapidari pro talibus dictis, qualium praedicatorem
ipse lapidaverat. Quid Samaritani? nonne ita Spiritui
sancto adversantur, ut ipsam prophetiam penitus conentur
exstinguere, quae per Spiritum sanctum ministrata est?
Quorum tamen saluti et ipse Dominus attestatur, in eo
qui de decem leprosis mundatis solus reversus est ut ageret
gratias, cum esset Samaritanus (Luc. XVII, 15,
16); et in illa muliere, cum qua ad puteum sexta hora
locutus est, vel eis qui per illam crediderunt (Joan.
IV, 7 42). Post Domini autem ascensionem, sicut
in Actibus Apostolorum scriptum est, quanta gratulatione
sanctorum recipit Samaria verbum Dei? Simonem quoque
magum arguens Petrus apostolus, quod tam male de Spiritu
sancto senserit, ut eum venalem putans pecunia sibi
emendum poposcerit; non tamen ita de illo desperavit, ut
veniae locum nullum relinqueret: nam benigne etiam ut eum
poeniteret admonuit (Act. VIII, 9-22). Ipsa
denique catholicae Ecclesiae tam insignis auctoritas,
quae in eodem dono Spiritus sancti omnium sanctorum mater
toto fecunda orbe diffunditur, cui unquam haeretico vel
schismatico spem liberationis, si se corrigat,
amputavit? cui placandi Dei aditum clausit? Nonne omnes
ad ubera sua, quae superbo fastidio reliquerunt, cum
lacrymis revocat? Quis vero vel de principibus, vel de
gregibus haereticorum invenitur , qui non adversetur
Spiritui sancto? Nisi forte quisquam tam perverse
sentit, ut arbitretur eum teneri reum qui adversus
Spiritum sanctum aliquid dixerit; eum vero qui adversus
Spiritum sanctum multa fecerit, non teneri. Qui autem
tanta evidentia contra Spiritum sanctum pugnant, quam
illi qui adversus Ecclesiae pacem superbissimis
contentionibus saeviunt? Sed si de verbis quaestio est,
quaero utrum nihil dicant adversus Spiritum sanctum, cum
alii eum, quod ad ipsum proprie pertinet, omnino non esse
asseverent; sed ita esse unum Deum, ut idem ipse
Pater, idem ipse Filius, idem ipse Spiritus sanctus
appelletur . Alii fateantur quidem esse Spiritum
sanctum; sed aequalem Filio, vel omnino esse Deum
negent . Alii unam quidem et eamdem Trinitatis
substantiam esse fateantur, sed de ipsa divina substantia
tam impie sentiant, ut eam commutabilem et corruptibilem
putent; ipsumque Spiritum sanctum, quem Dominus
discipulis se missurum esse promisit, non quinquagesimo
die post ejus resurrectionem, sicut Apostolorum Acta
testantur (Id. II, 1-4), sed post trecentos fere
annos per hominem venisse confingant . Alii similiter
adventum ejus, quem tenemus, negent; et eum prophetas in
Phrygia, per quos tanto post loqueretur, elegisse
contendant . Alii Sacramenta ejus exsufflent, et
baptizatos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti, denuo baptizare non dubitent . Sed ne pergam per
singula, quae sunt innumerabilia, his certe omnibus quos
pro tempore breviter attigi, ad sponsam Christi
redeuntibus, et errorem atque impietatem poenitendo
damnantibus, nulla catholica disciplina negandam
Ecclesiae pacem, et claudenda viscera misericordiae
judicavit.
|
|