|
Quod si quisquam tunc putat verbum dici adversus
Spiritum sanctum, cum ab eo dicitur cui jam per
Baptismum dimissa sunt peccata; attendat nec talibus per
Ecclesiae sanctitatem auferri poenitentiae locum. Si
enim propterea credit non dari veniam ei, quia gratia
fidei Sacramentisque fidelium jam perceptis non potest
dici peccasse ignorantia: videat aliam causam esse, cum
dicitur propterea non ignosci, quia non ignorantiae
tempore peccatum est; et aliam causam esse, cum dicitur
propterea non ignosci, quia verbum dixit adversus
Spiritum sanctum. Si enim sola ignorantia veniam
meretur, et ignorantia non accipitur nisi antequam quisque
fuerit baptizatus; non solum si adversus Spiritum
sanctum, sed etiam si adversus Filium hominis post
Baptismum dixerit verbum; et omnino si qua fornicatione,
vel homicidio, vel ullo flagitio, aut facinore post
Baptismum sese maculaverit, non potest poenitendo
curari. Quod qui senserunt exclusi sunt a communione
catholica; satisque judicatum est eos in illa
crudelitate, divinae misericordiae participes esse non
posse. Si autem illud solum, quod adversus Spiritum
sanctum dicitur, sine venia esse post acceptum Baptismum
putatur: primo Dominus cum inde loqueretur, nullum
tempus excepit, sed regulariter ait, Qui dixerit verbum
adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in
hoc saeculo, neque in futuro. Deinde Simon, quem paulo
ante commemoravi, jam Baptismum acceperat, cum Spiritum
sanctum turpissimo mercatui subditum credidit: cui
correpto a se Petrus tamen consilium poenitendi dedit.
Quid autem de iis qui cum Baptismi sacramenta pueri vel
etiam infantes perceperint, postea negligenter educati,
per ignorantiae tenebras vitam turpissimam ducunt, ne
cientes omnino quid christiana disciplina jubeat aut
vetet, quid polliceatur, et quid minetur, quid
credendum, quid sperandum, quid diligendum sit; num
audebimus peccata eorum propterea non ignorantiae
deputare, quia baptizati peccaverunt, cum omnino
ignorantes, et omnino, quemadmodum dicitur, ubi caput
haberent nescientes , in magno errore peccaverint?
|
|