|
Quod si eo tempore cum scientia quisque peccasse
dicatur, quo scit malum esse quod facit, et tamen facit;
cur hoc in Spiritum sanctum solum, non etiam in Dominum
Jesum Christum irremissibile judicatur? Aut si hoc
ipsum esse creditur peccare, vel verbum dicere adversus
Spiritum sanctum, quodlibet peccatum cum scientia
committere; ut quidquid homines ignorando peccant, in
Filium peccare; quidquid autem scientes peccant, in
Spiritum sanctum peccare judicentur: quaero quis nesciat
malum esse, verbi gratia, corrumpere pudicitiara uxoris
alienae, vel eo ipso certe quod hoc in sua conjuge nollet
perpeti; aut fraudare quemquam in negotio, aut
circumvenire mendacio, aut opprimere testimonii
falsitate, aut auferendae rei ejus causa insidiari, et
occidere quempiam; et si quid omnino est quod sibi ab
altero fieri non vult, et si fieri senserit, toto corde
indubitanter accusat? Aut si haec ab ignorantibus fieri
dicimus, quid invenimus in quo scientes homines peccare
videantur? Restat ergo ut, si hoc est peccare in
Spiritum sanctum, peccare cum scientia, illis peccatis
quae commemoravi negetur poenitendi locus; quoniam peccato
in Spiritum sanctum omnem spem veniae Dominus amputavit:
quod si regula christiana respuit, omnesque illos qui sic
peccant, ad correctionem vitae vocare non cessat; adhuc
quaerendum est quid sit peccare in Spiritum sanctum, cui
peccato venia nulla conceditur.
|
|