|
An forte non est dicendus cum scientia peccare,
qui peccatum ipsum malum esse novit, et tamen Deum
voiuntatemque ejus ignorans peccat? Hoc enim videtur ad
Hebraeo dicere, cum dicit: Voluntarie enim peccantibus
nobis postquam accepimus scientiam veritatis, non adhuc
relinquitur pro peccatis sacrificium (Hebr. X,
26). Parum enim erat, si tantummodo diceret,
Voluntarie peccantibus nobis, nisi adderet, postquam
accepimus scientiam veritatis; in qua utique Deus
voluntasque ejus cognoscitur. Quae scientia videtur
congruere dominicae illi sententiae, cum ait: Servus
ignorans voluntatem domini sui, et faciens digna plagis,
vapulabit pauca; servus autem sciens voluntatem domini
sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa (Luc.
XII, 47, 48). Ut hoc putemus dictum esse, quod
dictum est, vapulabit pauca, tanquam si diceret, leviter
emendatus ad veniam pertinebit; in eo vero quod dictum
est, vapulabit multa, sempiternum supplicium
intelligatur, quod minatur peccantibus in Spiritum
sanctum, quibus dicit nunquam posse dimitti peccatum: ut
hoc sit peccare in Spiritum sanctum, cognita Dei
voluntate peccare. Quod si ita est, cogitari oportet et
discuti prius quando cognoscatur voluntas Dei. Nonnulli
enim et ante perceptum Baptismi sacramentum cognoverunt
eam. Nam et Cornelius centurio voluntatem Dei utique
apostolo Petro docente cognovit, et ipsum Spiritum
sanctum manifestissimis coattestantibus signis, antequam
baptizaretur, accepit: quanquam non ideo Sacramenta illa
contempserit, sed multo certius baptizatus sit; ut etiam
ipsa sacrosancta signacula, quorum res in eo
praecesserat, ad perficiendam scientiam veritatis
percipere nullo modo moraretur (Act. X). Multi autem
nec post acceptum Baptismum curant cognoscere voluntatem
Dei. Quapropter quisquis ante Baptismum cognita Dei
voluntate peccaverit, non possumus dicere, aut ullo modo
credere cum ad Baptismum accesserit, non ei dimitti omnia
quaecumque peccavit. Huc accedit quod voluntas Dei in
diligendo Deo et proximo breviter insinuetur credentibus,
ita ut in his duobus praeceptis tota Lex pendeat, et
omnes Prophetae (Matth. XXII, 37-40).
Dilectionem autem proximi, id est, dilectionem hominis
usque ad inimici dilectionem, nobis Dominus ipse
commendat (Matth. V, 44): et videmus quam multi
jam baptizati, et vera esse ista fateantur, et tanquam
Domini praecepta venerentur; cum autem perpessi fuerint
alicujus inimicitias, ita rapiuntur animo ad ulciscendum,
et tantis inardescunt facibus odiorum, ut nec prolato et
recitato Evangelio placari possint: et talibus hominibus
jam baptizatis Ecclesiae plenae sunt; quos tamen
spirituales viri fraterne admonere non cessant, et in
spiritu lenitatis instanter instruunt (Galat. VI,
1), ut hujusmodi tentationibus occurrere ac resistere
parati sint, et magis diligant in Christi pace regnare,
quam de inimici oppressione laetari. Quod inaniter
fieret, si talium peccatorum nulla spes veniae, nulla
poenitentiae medicina remaneret. Et certe caveant qui hoc
sentiunt, ne David patriarcham divina electione probatum
atque laudatum, ignorasse affirment voluntatem Dei, cum
alienae conjugis amore perculsus, etiam maritum ejus
decipiendum necandumque curavit: de quo tamen scelere cum
esset primo sua, deinde prophetae voce damnatus,
poenitendi humilitate, et peccati confessione liberatus
est. Sed plane vapulavit multa (II Reg. XI,
XII), et exemplo suo docuit intelligi, non ad
sempiternam poenam, sed ad severiorem disciplinam
pertinere quod dictum est a Domino, Qui autem novit
voluntatem Domini sui, et facit digna plagis, vapulabit
multa.
|
|