Caput 19

Nam et illud ad Hebraeos qui diligentius pertractant, sic intelligunt, ut non de sacrificio contribulati per poenitentiam cordis accipiendum sit quod dictum est, Non adhuc pro peccatis relinquitur sacrificium; sed de sacrificio de quo tunc loquebatur Apostolus, id est, holocausto Dominicae passionis, quod eo tempore offert quisque pro peccatis suis, quo ejusdem passionis fide dedicatur, et Christianorum fidelium nomine baptizatus imbuitur: ut hoc significaverit Apostolus, non posse deinceps eum qui peccaverit, iterum baptizando purgari. Quo intellectu non intercluditur poenitendi locus: ita sane, ut eos qui nondum baptizati sunt, nondum plenam scientiam veritatis accepisse fateamur. Ex quo conficitur ut omnis qui scientiam veritatis accepit, etiam baptizatus intelligatur. Non autem omnis baptizatus etiam scientiam veritatis accepit, propter quorumdam posteriorum provectum vel miserabilem negligentiam: et tamen illud sacrificium de quo loquebatur, id est, holocaustum Domini, quod tunc pro unoquoque offertur quodammodo, cum ejus nomine in baptizando signatur, iterum si peccaverit, offerri non potest. Non enim possunt denuo baptizari qui semel baptizati sunt, quamvis etiam post Baptismum per ignorantiam veritatis peccaverint. Ita fit ut quoniam sine Baptismo nemo recte dicitur accepisse scientiam veritatis, omnis qui accepit eam, non ei relinquatur pro peccatis sacrificium, hoc est, non possit denuo baptizari: nec tamen omnis qui non accepit per doctrinam scientiam veritatis, debeat arbitrari posse pro se illud offerri sacrificium, si jam oblatum est; id est, si jam ejusdem veritatis per Baptismum sacramenta percepit, non potest iterum baptizari. Tanquam si diceremus omnem hominem non esse quadrupedem, non ideo tamen omne animal quod homo non est, etiam quadrupes esse. Eos enim qui jam baptizati fuerint, curari melius dicimus per poenitentiam, non renovari; quia renovatio in Baptismo est. Ubi quidem operatur poenitentia, sed tanquam in fundamento. Manente itaque fundamento, recurari aedificium potest: si autem fundamentum iterare quis voluerit, totum aedificium subvertat necesse est. Propterea hoc dicit Hebraeis, qui ex novo Testamento ad sacerdotium vetus declinasse videbantur: Ideoque remittentes, inquit, initii Christi verbum, in consummationem respiciamus, non iterum jacientes fundamentum poenitentiae a mortuis operibus, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis manus, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii aeterni (Hebr. VI, 1 et 2). Ista omnia in Baptismo traduntur, quae negat esse repetenda, utique in consecrandis fidelibus. Nam in verbi Dei tractatione atque doctrina, non iterum tantum, sed saepius dicenda sunt, sicut rerum de quibus disseritur opportunitas flagitat.