|
Itaque Epistolam sic exorsus est: Paulus servus
Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus in
Evangelium Dei (Rom. I, 1). Breviter in duobus
verbis Ecclesiae dignitatem a Synagogae vetustate
discernit. Ecclesia quippe ex vocatione appellata est,
Synagoga vero ex congregatione. Convocari enim magis
hominibus congruit, congregari autem magis pecoribus:
unde greges proprie pecorum dici solent. Quanquam ergo
plerisque Scripturarum locis ipsa Ecclesia grex Dei, et
ovile Dei, et pecus Dei vocetur; tamen cum in
comparatione homines pecora dicuntur, ad vitam veterem
pertinent. Et apparet hujusmodi homines, non cibo
sempiternae veritatis, sed temporalium promissionum
tanquam terreno pabulo esse contentos. Paulus ergo servus
Christi Jesu vocatus est apostolus; quae vocatio illum
cooptavit Ecclesiae. In Evangelium autem Dei
segregatus est; unde nisi a grege Synagogae, si verborum
latinorum significatio omni modo cum graeca interpretatione
concordat?
|
|