|
An vero jam illud occurret, ut non jam si
quodlibet peccatum sciens admiserit, sed si proprie
peccatum in Spiritum sanctum sciens admiserit, tunc non
habere veniam judicetur? Quo loco quaeri potest utrum
scirent Judaei per Spiritum sanctum operari Dominum,
quando eum in principe daemoniorum daemonia excludere
blasphemabant (Matth. IX, 34)? Miror autem
quomodo possent in illo Spiritum sanctum cognoscere, cum
ipsum Dominum Filium Dei esse nescirent: in illa
scilicet caecitate, quae ex parte in Israel facta est,
donec plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25).
De qua opportunius suo loco, Domino adjuvante atque
permittente, tractabitur. Deinde si dijudicatio
spirituum illa intelligitur, qua quisque dijudicat utrum
in quoquam Spiritus sanctus, an fallaciae spiritus
operetur; haec autem dijudicatio certo quodam tempore per
Spiritum sanctum fidelibus datur, sicut alio loco idem
apostolus dicit (I Cor. XII, 10): quomodo
poterant infideles Judaei sine isto munere dijudicare,
utrum per Spiritum sanctum Dominus operaretur: et tamen
in eis, ut justa poena ferirentur, apertissima indicia
malevolentiae claruerunt, et cum falsos testes in eum
compararunt (Matth. XXVI, 59 60), et
submiserunt simulatores qui eum in verbo caperent (Id.
XXII, 15-17); et cum tremenda mirabilia, quae
in ejus resurrectione facta sunt, eis renuntiarentur,
famam falsam disseminare, ac veritatem abscondere,
custodum corruptione conati sunt (Id. XXVIII,
13); et alia malitiosi et venenosi animi signa in eis,
quantum evangelica narratio demonstrat, apparuerunt.
|
|