|
Unde jam velut incoepit elucere, eum peccare in
Spiritum sanctum, qui operibus quae per Spiritum sanctum
fiunt, malevolo animo contradicit. Quanquam enim nesciat
utrum ille sit Spiritus sanctus; tamen qui hoc animo
est, ut ea opera quibus invidet, malit non esse Spiritus
sancti; non quia mala sunt, sed quia invidet eis, quia
ipsi bonitati est contrarius per malitiam suam; recte in
Spiritum sanctum peccare judicatur. Verumtamen si ex eo
quoque hominum numero, quibus Dominus illud crimen
objicit, veniens ad fidem Christi, et poenitendi
cruciatibus edomita invidia salutem cum lacrymis poscens,
sicut etiam nonnulli eorum fortasse fecerunt; quaero utrum
quisquam tanto errore crudescat, ut aut neget eos ad
Christi baptismum admitti oportuisse, aut frustra
admissos esse contendat? Nam si quis per invidiam opera
divina blasphemat, quoniam bonis Dei, hoc est donis Dei
malitia sua resistit, in Spiritum sanctum peccare, et
propterea spem veniae non habere existimandus est:
attendamus utrum ex eo numero fuerit apostolus Paulus.
Dicit enim: Qui prius fui blasphemus, et persecutor,
et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia
ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13).
An forte ideo non pertinuit ad hoc genus criminis, quia
non erat invidus? Audiamus quid alibi dicat: Fuimus
enim, inquit, et nos stulti aliquando et increduli,
errantes, servientes voluptatibus et desideriis variis,
in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio
habentes (Tit. III, 3).
|
|