|
Si ergo nec Paganis, nec Hebraeis, nec
haereticis, aut schismaticis nondum baptizatis, ad
baptismum Christi aditus clauditur, ubi condemnata vita
priore in melius commutentur; quamvis Christianitati et
Ecclesiae Dei adversantes antequam christianis
Sacramentis abluerentur, etiam Spiritui sancto quanta
potuerunt infestatione restiterint: si etiam hominibus,
qui usque ad Sacramentorum perceptionem veritatis
scientiam perceperunt, et post haec lapsi Spiritui sancto
restiterunt, ad sanitatem redeuntibus, et pacem Dei
poenitendo quaerentibus, auxilium misericordiae non
negatur: si denique de illis ipsis quibus blasphemiam in
Spiritum sanctum ab eis prolatam Dominus objecit, si qui
resipiscentes ad Dei gratiam confugerunt, sine ulla
dubitatione sanati sunt: quid aliud restat, nisi ut
peccatum in Spiritum sanctum, quod neque in hoc saeculo,
neque in futuro dimitti Dominus dicit, nullum
intelligatur nisi perseverantia in nequitia et in
malignitate, cum desperatione indulgentiae Dei? Hoc est
enim gratiae illius et paci resistere, de quibus nobis
sermo nunc ortus est. Nam hinc licet advertere, etiam
ipsis Judaeis, quorum blasphemiam Dominus arguit, non
fuisse clausum corrigendi se et poenitendi locum; quod
idem Dominus in ea ipsa reprehensione ait illis: Aut
facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite
arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XII,
31-33). Quod utique nulla ratione diceretur eis,
si propter illam blasphemiam jam commutare animum in
melius, et recte factorum fructus generare non possent,
aut frustra etiam sine peccati sui dimissione generarent.
|
|