|
Ergo quia Dominus in Spiritu Dei expellebat
daemonia, caeterosque humanorum corporum morbos
languoresque sanabat, non ob aliud nisi ut crederetur
dicenti sibi, Agite poenitentiam; appropinquavit enim
regnum coelorum (Id. III, 2). Invisibiliter enim
peccata dimittuntur, cui dimissioni fidem miraculis
comparabat: quod in illo paralytico manifestissime
ostenditur. Cum enim primo ei donum visibile obtulisset,
propter quod venerat; non enim jam venerat Filius
hominis, ut judicaret saeculum, sed ut servaret saeculum
(Joan. III, 17): cum ergo dixisset, Dimissa
sunt tibi peccata; murmuratumque esset a Judaeis
indignantibus quod eis tantam potestatem sibi arrogasse
videretur: Quid est, inquit, facilius dicere, Dimissa
sunt tibi peccata; an dicere, Surge et ambula? Ut
sciatis autem quia potestatem habet Filius hominis
dimittere peccata, (dicit paralytico) Tibi dico,
surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam
(Marc. II, 3-11). Quo facto, et quibus dictis
satis declaravit ideo se illa facere in corporibus, ut
crederetur animas peccatorum dimissione liberare, id est,
ut de potestate visibili potestas invisibilis mereretur
fidem. Quia ergo in Spiritu Dei faciebat illa omnia,
ut gratiam pacemque hominibus largiretur; gratiam in
remissione peccatorum, pacem in reconciliatione Dei , a
quo separant sola peccata: cum dixissent Judaei quod in
Beelzebub ejiceret daemonia, misericorditer eos voluit
admonere, ne verbum dicerent et blasphemiam in Spiritum
sanctum (Matth. XII, 22-33), hoc est, ne
gratiae Dei pacique resisterent, quam per Spiritum
sanctum donare Dominus venerat. Non quia jam hoc
fecerant, quod sibi neque in hoc saeculo, neque in futuro
dimitteretur; sed ne desperando de venia, aut quasi de
sua justitia praesumendo, et poenitentiam non agendo, aut
perseverando in peccatis, hoc facerent: hoc modo enim
dicerent verbum, hoc est blasphemiam in Spiritum
sanctum, in quo Dominus signa illa propter largiendam
gratiam pacemque faciebat, si perseverantia peccatorum
ipsi gratiae pacique resisterent. Verbum enim dicere,
non ita videtur hic positum, ut tantummodo illud
intelligatur quod per linguam fabricamus, sed quod corde
conceptum, etiam opere exprimimus. Sicut enim non
confitentur Deum, qui tantum oris sono confitentur, non
etiam bonis operibus: nam de his dictum est, Confitentur
enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I,
16). Ex quo manifestum est dici aliquid factis, sicut
manifestum est negari aliquid factis. Et sicut illud quod
ait Apostolus, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in
Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); non potest
recte intelligi, nisi in factis dicere intelligatur. Non
enim hoc in Spiritu sancto dicere putandi sunt, quibus
ipse Dominus dicit, Utquid mihi dicitis, Domine,
Domine, et non facitis quae dico vobis (Luc. VI,
46)? et illud, Non omnis qui mihi dicit, Domine,
Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII,
21). Sic etiam qui hoc verbum, quod sine venia vult
intelligi Dominus, in Spiritum sanctum dicit, hoc est,
qui desperans de gratia et pace quam donat, in peccatis
suis perseverandum sibi esse dicit, dicere intelligendus
est factis: ut quomodo illi factis Dominum negant, sic
isti factis dicant se in mala vita sua et perditis moribus
perseveraturos, et ita faciant, hoc est perseverent.
Quod si faciunt, quis jam miretur, aut quis non
intelligat, et Dominum Jesum Christum per illam
comminationem ad poenitentiam vocasse Judaeos, ut eis in
se credentibus gratiam pacemque donaret; et huic gratiae
pacique resistentibus, et hoc modo verbum atque
blasphemiam in Spiritum sanctum dicentibus, hoc est, in
peccatis suis desperata atque impia mentis obstinatione
perseverantibus, et adversus Deum sine humilitate
confessionis atque poenitentiae superbientibus, neque in
hoc saeculo, neque in futuro veniam posse concedi? Quae
si ita sunt, opportunitate tractandi de gratia et pace,
quae nobis est a Deo Patre et Domino nostro Jesu
Christo, magna et difficillima eodem ipso Domino
largiente quaestio dissoluta est. Quisquis autem adhuc de
re tanta diligentiorem considerationem tractationemque
desiderat, in Evangelii tractatione atque in verbis
Evangelistarum sibi desideranda esse cognoscat: et
meminerit nos nunc Epistolam Pauli apostoli ad Romanos
suscepisse tractandam, cujus Epistolae textum
consequentem in aliis voluminibus, si Dominus voluerit,
vestigabimus, ut hujus jam tandem iste sit modus.
|
|