Caput 3

Sane Evangelium Dei, in quod segregatum se esse commemorat, commendat auctoritate Prophetarum: ut quoniam credentes Christum, in quorum numerum vocatus est, Judaeis praeposuerat, a quibus se dixerat segregatum, Gentes rursus jam non superbire admoneat. Siquidem de populo Judaeorum fuerunt Prophetae, per quos Evangelium, cujus fide credentes justificantur, ante promissum esse testatur: Segregatus enim, inquit, in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos (Rom. I, 1, 2). Fuerunt enim et prophetae non ipsius, in quibus etiam aliqua inveniuntur quae de Christo audita cecinerunt, sicut etiam de Sybilla dicitur: quod non facile crederem, nisi quod puetarum quidam in Romana lingua nobilissimus antequam diceret ea de innovatione saeculi, quae in Domini nostri Jesu Christi regnum satis concinere et convenire videantur, praeposuit versum, dicens:

Ultima Cumei jam venit carminis aetas.

Virg. Eclog. 4, v. 4.

Cumaeum autem carmen Sibyllinum esse nemo dubitaverit. Sciens ergo Apostolus ea in libris Gentium inveniri testimonia veritatis, quae etiam in Actibus Apostolorum loquens Atheniensibus manifestissime ostendit (Act. XVII, 28), non solum ait, per Prophetas suos, ne quis a pseudoprophetis per quasdam veritatis confessiones in aliquam impietatem seduceretur; sed addidit etiam, in Scripturis sanctis: volens utique ostendere litteras Gentium superstitiosae idololatriae plenissimas, non ideo sanctas haberi oportere, quia in eis aliquid quod ad Christum pertinet invenitur.