Caput 4

Et ne quisquam etiam prophetas aliquos remotos atque alienos a gente Judaeorum forte proferret, in quibus nullus simulacrorum cultus esset, quantum attinet ad simulacra quae humana operatur manus: nam simulacris phantasmatum suorum sectatores suos omnis error illudit: ne quis tamen aliqua hujusmodi proferens, quia ibi Christi nomen ostentat, eas potius sanctas Scripturas esse asserat, non eas quae populo Hebraeorum sunt divinitus creditae, satis opportune mihi videtur adjungere, cum dixisset, in Scripturis sanctis, quod adjecit, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David, secundum carnem (Rom. I, 3). David enim certe rex Judaeorum fuit. Oportebat autem ut ex illa gente orirentur Christi praenuntiatores Prophetae, ex qua gente carnem assumpturus erat quem praenuntiabant. Occurrendum autem erat etiam illorum impietati, qui Dominum nostrum Jesum Christum secundum hominem tantummodo, quem suscepit, accipiunt; divinitatem autem in eo non intelligunt ab universae creaturae communione discretam: velut ipsi Judaei, qui Christum filium David tantummodo esse opinantur, ignorantes excellentiam qua Dominus est ipsius David, secundum id quod est Filius Dei. Unde illos in Evangelio redarguit per prophetiam, quae ipsius David ore prolata est. Quaerit enim ab eis, quem ipse David Dominum appellat, quomodo filius ejus sit (Matth. XXII, 42-45): cui deberent utique respondere quod secundum carnem filius esset David, secundum divinitatem autem Filius Dei et Dominus ipsius David. Quod Paulus apostolus quia jam didicerat, posteaquam dixit, in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David, addidit, secundum carnem: ne hoc solum et totum in Christo esse arbitrarentur, quod factus erat secundum carnem. Addendo ergo, secundum carnem, servavit divinitati dignitatem suam. Quae non solum semini David, sed nec alicui angelicae aut cujusvis excellentissimae creaturae generationi tribui potest; quandoquidem ipsum est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia. Quod Verbum ex semine David caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14), non mutatum et conversum in carnem; sed carne ut carnalibus congruenter appareret indutum. Quapropter Apostolus non solum eo verbo quod ait, secundum carnem, humanitatem a divinitate distinxit; sed etiam illo quo ait, factus est. Non est enim factus secundum id quod Verbum Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt; nec fieri cum omnibus posset per quem facta sunt omnia. Neque ante omnia factus est, ut per ipsum fierent omnia: ipso enim excepto, si ante illa jam factus esset, non essent illa omnia quae per illum fierent; nec possent vere dici facta omnia per ipsum, in quibus ipse non esset, si ipse etiam factus esset. Et ideo Apostolus cum factum diceret Christum, addidit, secundum carnem; ut secundum Verbum quod est Filius Dei, non factum a Deo, sed natum esse monstraret.