|
Eumdem sane ipsum qui secundum carnem factus est ex
semine David, praedestinatum dicit Filium Dei, in
virtute: non secundum carnem, sed secundum Spiritum;
nec quemlibet spiritum, sed Spiritum sanctificationis ex
resurrectione mortuorum (Rom. I, 4). In
resurrectione enim virtus morientis apparet, ut diceretur
praedestinatus in virtute secundum Spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum. Deinde
sanctificatio vitam novam fecit quae in Domini nostri
resurrectione signata est. Unde idem apostolus alio loco
dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens
(Coloss. III, 1). Potest quidem etiam sic esse
ordo verborum, ut non ad Spiritum sanctificationis
adjungamus quod ait, ex resurrectione mortuorum; sed ad
id quod ait, praedestinatus est: ut ordo sit, qui
praedestinatus est ex resurrectione mortuorum; cui ordini
interposita sint haec, Filius Dei in virtute secundum
Spiritum sanctificationis. Et nimirum iste ordo certior
et melior videtur, ut sit filius David in infirmitate
secundum carnem, Filius autem Dei in virtute secundum
Spiritum sanctificationis. Factus est ergo ex semine
David, id est, filius David ex mortali corpore,
propter quod et mortuus est. Praedestinatus est autem
Filius Dei, et Dominus ipsius David, ex resurrectione
mortuorum. In quantum enim mortuus est, ad id pertinet
quod est filius David; in quantum autem resurrexit a
mortuis, ad id quod est Filius Dei, et Dominus ipsius
David: sicut alibi idem apostolus dicit, Nam et si
mortuus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei
(II Cor. XIII, 4); ut infirmitas pertineat ad
David, vita vero aeterna ad virtutem Dei. Ideoque in
his ipsis verbis Dominum suum designat eum David,
dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram
meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal.
CIX, 1). Ex eo enim quod resurrexit a mortuis,
sedet ad dexteram Patris. Praedestinatum ergo ex
resurrectione mortuorum, ut sederet ad dexteram Patris,
videns in Spiritu David, non auderet dicere filium
suum, sed Dominum suum. Unde et consequenter Apostolus
hic adjungit, Jesu Christi Domini nostri, posteaquam
dixit, ex resurrectione mortuorum; tanquam admonens unde
illum David Dominum suum potius quam filium esse testatus
sit. Non autem ait eum praedestinatum a mortuis, sed ex
resurrectione mortuorum. Non enim resurrectione ipsa sua
Filius apparet Dei, propria illa et eminentissima
dignitate qua etiam est caput Ecclesiae, cum et caeteri
mortui resurrecturi sint: sed Filius Dei praedestinatus
est quodam principatu resurrectionis, quia ex
resurrectione omnium mortuorum ipse praedestinatus est, id
est, ut prae caeteris et ante caeteros resurgeret
designatus. Ut quod hic positum est, Filius Dei, cum
dixisset praedestinatus est, ad documentum valeat tantae
sublimitatis. Non enim sic praedestinari oportuit nisi
Filium Dei, secundum quod est etiam caput Ecclesiae:
unde illum alio loco primogenitum ex mortuis appellat
(Coloss. I, 18). Eum enim decebat venire ad
judicium resurgentium, qui praecesserat ad exemplum:
neque ad exemplum omnium resurgentium, sed ad exemplum
eorum qui sic resurrecturi sunt, ut cum illo vivant et
regnent in sempiternum; quorum etiam caput est, tanquam
corporis sui. Ex ipsorum enim resurrectione etiam
praedestinatus est, ut ipsis princeps fieret: caeterorum
autem in sua conditione resurgentium non princeps, sed
judex est. Non itaque ex illorum mortuorum resurrectione
praedestinatus est, quos est damnaturus. Praedestinatum
enim esse ex resurrectione mortuorum, ut praecederet
resurrectionem mortuorum, vult intelligi Apostolus: hos
autem praecessit, qui ad ipsum coeleste regnum, quo eos
praecessit, secuturi sunt. Propter quod non ait, Qui
praedestinatus est Filius Dei ex resurrectione mortuorum
Jesus Christus Dominus noster; sed, ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi Domini nostri: tanquam si
diceret, Qui praedestinatus est Filius Dei ex
resurrectione mortuorum suorum, hoc est, ad se
pertinentium in vitam aeternam; velut si interrogaretur,
quorum mortuorum, et responderet, ipsius Jesu Christi
Domini nostri. Ex resurrectione enim caeterorum
mortuorum non est praedestinatus, quos non praecessit ad
gloriam vitae aeternae, non utique secuturos, quoniam ad
poenas suas impii resurrecturi sunt. Ergo ille tanquam
Filius Dei unigenitus, etiam primogenitus ex mortuis
praedestinatus est, ex resurrectione mortuorum. Quorum
mortuorum, nisi Domini nostri Jesu Christi?
|
|