Caput 6

Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum. Gratiam cum omnibus fidelibus, apostolatum autem non cum omnibus. Et ideo si tantummodo apostolatum se diceret accepisse, ingratus exstitisset gratiae, qua illi peccata dimissa sunt: tanquam enim meritis priorum operum accepisse apostolatum videretur. Optime itaque tenet ordinem causae, ut nemo audeat dicere vitae prioris meritis se ad Evangelium esse perductum: quando nec ipsi Apostoli, qui caeteris membris post caput corporis supereminent, accipere apostolatum proprie potuissent, nisi prius communiter cum caeteris gratiam, quae peccatores sanat et justificat, accepissent. Quod autem subjungit, Ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus; ad hoc dicit apostolatum se accepisse, ut obediatur fidei pro nomine Domini nostri Jesu Christi, hoc est, ut credant omnes Christo, et signentur in ejus nomine qui salvi esse cupiunt. Quam salutem non solis Judaeis, sicut nonnulli qui ex ipsis crediderant arbitrabantur, venisse jam ostendit, cum ait, in omnibus gentibus: in quibus estis, inquit, et vos vocati Jesu Christi (Rom. I, 5, 6), id est, ut et vos sitis ejus Jesu Christi, qui omnium gentium salus est, quanquam non in numero Judaeorum, sed in numero caeterarum gentium sitis inventi.