|
Huc usque dixit ipse quis esset qui scribit
Epistolam. Est enim qui scribit Epistolam, Paulus
servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in
Evangelium Dei. Sed quia occurrebat, Quod
Evangelium? respondit, Quod ante promiserat per
Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo.
Item quia occurrebat, De quo Filio suo? respondit,
Qui factus est ei ex senune David secundum carnem, qui
praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum
spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum
Domini nostri Jesu Christi. Et quasi diceretur,
Quomodo tu ad eum pertines? respondit, Per quem
accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei in
omnibus gentibus pro nomine ejus. Item quasi diceretur,
Quae igitur causa est ut scribas ad nos? respondit, In
quibus estis et vos vocati Jesu Christi. Nunc deinde
adjungit ex more epistolae quibus scribat: Omnibus,
inquit, qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis
sanctis. Etiam hic significavit benignitatem Dei potius
quam meritum illorum. Non enim ait, diligentibus Deum;
sed, dilectis Dei. Prior enim dilexit nos ante omnia
merita, ut et nos eum dilecti diligeremus (I Joan.
IV, 19). Unde etiam addidit, vocatis sanctis.
Quanquam enim sibi quis tribuat quod vocanti obtemperat,
nemo potest sibi tribuere quod vocatus est. Vocatis autem
sanctis, non ita intelligendum est, tanquam ideo vocati
sint, quia sancti erant; sed ideo sancti effecti, quia
vocati sunt.
|
|