Caput 8

Restat ergo ut salutem dicat, ut compleatur usitatum epistolae principium, tanquam ille illis salutem. Pro eo autem ac si diceret salutem, Gratia, inquit, vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7). Non enim omnis gratia est a Deo. Nam et judices mali praebent gratiam in accipiendis personis aliqua cupiditate illecti, aut timore perterriti. Neque omnis pax Dei est, vel ab illo: unde ipse Dominus discernens ait, Pacem meam do vobis; adjungens etiam et dicens non se talem pacem dare, qualem dat hic mundus (Joan. XIV, 27). Gratia est ergo a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qua nobis peccata remittuntur, quibus adversabamur Deo . Pax vero ipsa qua reconciliamur Deo. Cum enim per gratiam remissis peccatis absumptae fuerint inimicitiae, restat ut pace adhaereamus illi, a quo nos sola peccata dirimebant: sicut propheta dicit, Non gravabit aurem, ut non audiat; sed peccata vestra inter vos et Deum separant (Isai. LIX, 1 et 2). Quibus remissis per fidem Domini nostri Jesu Christi, nulla separatione interveniente pax erit.