Caput 9

Fortasse autem quisque miretur quomodo intelligenda sit justitia judicis Dei, cum gratiam praebet ignoscendo peccatis. Sed hoc plane justum est apud Deum; quia vere justum est ut ii quos peccatorum suorum poenitet, eo tempore quo nondum poenarum manifestus terror apparet, misericorditer separentur ab eis qui defensiones peccatorum suorum pertinaciter exquirentes, nulla poenitentia corrigi volunt. Injustum est enim ut cum his illi ad consortium poenale copulentur, qui vocantem Deum non spreverunt, et peccantes displicuerunt sibi, ut quemadmodum ille peccata eorum, sic etiam ipsi odissent sua. Ea enim demum est humanae justitiae disciplina, non in se amare nisi quod Dei est, et odisse quod proprium est; nec approbare peccata sua, nec in eis alium improbare, sed seipsum; nec putare satis sibi esse ut sua peccata displiceant, nisi etiam vigilantissima deinceps intentione vitentur; nec in eis vitandis vires suas existimare sufficere, nisi divinitus adjuvetur. Justum est ergo apud Deum ut ignoscatur talibus quaecumque antea commiserunt, ne, quod injustissimum est, cum eis qui tales non sunt confundantur atque misceantur. Quapropter et quia talibus non ignoscitur, justitia Dei est: et quia ignoscitur, gratia est. Justa est ergo gratia Dei, et grata justitia, cum in eo quoque etiam poenitentiae meritum gratia praecedat, quod neminem peccati sui poeniteret, nisi admonitione aliqua vocationis Dei.