|
Tractatum adversus quinque Haereses, quem Erasmus hominis eruditi
quidem, et arguti et facundi esse censuerat, non tamen Augustini,
nisi forte, ait, juvenis scripsit, Augustino sine cunctatione
adjudicant Lovanienses et Bellarminus, aliique auctoritate Bedae,
qui ex capite ejusdem tractatus quarto et quinto citat quaedam in caput
primum Epistolae Pauli ad Romanos. Ea de facto verba nomine
Augustini citata reperiuntur non solum in vulgata Bedae collectione
illa auctiore, quae verius est Flori Lugdunensis; sed etiam in
altera certa Bedae, quae penes nos est brevior in Paulum collectio,
nondum typis edita. Verum sermo iste dictus eo tempore deprehenditur,
quo Africa tenebatur Arianorum dominatu, quando jam orthodoxis
pastoribus, aliis exsilio seu fuga, aliis morte sublatis, haeretici
Catholicos et concertationibus sollicitabant, et largitionibus
pecuniave corrumpere tentabant. In capite 6, Ubi estis, inquit,
fontes lacrymarum? Quibus agricolis loquor? Alii sunt mortui, alii
fugati. Et cap. 7, Adversatur (Arianus), clamat, litigat,
pugnat, turbas congregat, contra Christum dimicat. Ille sanguinem
fudit, ut redimat; iste pecuniam spargit, ut perimat. Similia
leguntur in sermone 2 ad Catechumenos, n. 24, et sermone de
Tempore barbarico, n. 10; quae tomo sexto, in tempus Vandalicae
persecutionis post Augustini mortem excitatae convenire observavimus.
Praeterea dictio nec satis accurata, nec tam seria est, quam solet
esse Augustini. Exempli gratia, in cap. 3, Deo Patri ad
gignendum Filium conjugis vice fuisse bonam voluntatem docet. Ad haec
quod Augustinus in Donatistas scripsit, id auctor in Arianos
torquet, cap. 6: Quare litigamus? Si una nobis est haereditas,
simul possideamus, fratres sumus, etc. Credimus itaque Bedam hic,
quemadmodum et in subdititia Collatione cum Pascentio, quam in
secundi tomi appendicem rejecimus, deceptum esse errore veterum codicum
qui hunc tractatum Augustino assignant. Hujus libri mentionem facit
Hincmarus, lib. de non trina Deitate, et quia praeconceptae illius
opinioni valde incommoda erant haec capitis 7: Gratias tibi, vera et
una Trinitas, una et trina Veritas, trina et una Unitas, ibi
multis contendit, a pagina scilicet 450 ad 464, ea a falsario et
impostore aliquo fuisse immissa. In Indice Possidii notatum dicit
Bellarminus, in eo videlicet, quem interpolatum edidit Joannes
Ulimmerius: nusquam vero in caeteris, tum editis, tum scriptis,
quae videre nobis licuit, Possidiani Indicis exemplaribus invenitur.
Recognovimus Tractatum et emendavimus ad codices Vaticanos decem, ad
Germanensem unum, ad Michaelinum, ad Remigianum, ad
Ebrulphensem, ad Arnulphensem, ad Cisterciensem, ad Fossatensem,
ad Colbertinum, ad codicem V. C. domini de Maran Tolosatis, ad
Turonensem S. Gatiani, et ad alium Ecclesiae Lugdunensis
codicem, in quibus inscribitur Libellus adversus quinque haereses,
sive contra quinque hostium genera; quia nempe est contra Paganos,
Judaeos, Manichaeos, Sabellianos et Arianos.
|
|