|
1. Quinque genera hostium. Debitor sum, fateor, non necessitate
cogente, sed, quod est vehementius, charitate. Non tam ad
compellendum potest esse molestus exactor, quam ad reddendum devotus
est debitor. Sed ut impleam quod promisi, adjuvate me sanctis
orationibus vestris, ut Deus omnipotens det gratiam sermonibus meis,
et satisfaciam piis mentibus et auribus vestris. Si meminisse
dignamini qui in tempore adfuistis, quinque hostium genera esse
diximus: contra quae expugnanda inducias postulavimus, ut necessaria
arma praeparare possemus. Promissus dies illuxit, nos quoque impigre
ad certamen Domino adjuvante processimus. Adjutorium nostrum a
Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8).
Donabit certanti victoriam, qui certandi dedit audaciam. Non nos
hostium turba, non nos bellantium revocet forma, non quasi vitrea,
fulgentia terreant arma . Goliam magnum, robustum, armis
terribilibus, ingentique turba munitum , David solus, puer parvus
atque inermis, uno lapidis ictu prostravit, totaque Allophylorum
castra turbavit atque fugavit (I Reg. XVII, 49). Quid
autem aliud petra contra Goliam manu David missa, nisi Christum
contra diabolum ex semine David venturum significavit?
2. Aggrediamur jam, et errorum quae diximus quinque genera
proponamus. Pagani dicunt, Quid est quod nos exhorretis atque
abjicitis tanquam multos colentes deos? Ecce et vos Deum, quem
praedicatis colendum, filium habere dicitis, eumque sine alterius
commixtione sexus natum esse confingitis. Judaei dicunt, Quomodo
unum colitis Deum, quando et hominem quem patres nostri crucifixerunt
Dominum dicentes, hominibus extorquetis ut tanquam Filium Dei
vobiscum venerentur et colant? Manichaei dicunt phantasma esse, quod
dicitur Dominum Christum femineo potuisse nasci ex utero. Non enim
dignum est, inquiunt, ut tanta majestas per sordes et squalores
feminae transisse credatur. Sabelliani, iidem Patripassiani,
dicunt, Unus est Deus Pater et Filius; quoniam qui Pater, ipse
est et Filius. Nam si aliter dixerimus, dicemur multicolae. Ariani
dicunt, Alius est Pater, alius est Filius, sed minor est Filius.
Quomodo enim fieri potest, ut genitori genitus existat aequalis?
|
|