|
4. Ex Hermete et Sibylla adversus Paganos. Quid dicis, pagane?
Deus, inquis, si delectatus est filio, indiguit conjugio: si
horruit conjugium, solus est sine filio. Quid enim poterat inveniri
simile Deo, quod conjungeretur Deo, et pareret filium Deo? Deinde
si, ut dicitis, habet Deus filium, jam non unum colitis Deum.
Quid agimus? Ab Allophylo telum missum excepimus; quid remittemus?
Quodlibet miserimus telum, licet perveniat ad illum, nihil prodest.
Quare? Quia durus est. Quantum durus est? Lapideus est: idola
colit; et scriptum est, Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et
omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Sanctas
Scripturas non accipit. Quaeramus ergo lapidem quo percutiatur, ut
percussus quassetur, quassatus comminuatur, comminutus in pulverem
convertatur, conversus in pulverem compluatur, complutus seratur,
satus faciat fructum, non qui igne consumatur, sed qui in horreo
recondatur. Hermes, qui latine Mercurius dicitur, scripsit librum
qui LOGOS TELEIOS appellatur, id est, Verbum perfectum:
magnum nomen libri hujus, quia magnus est de quo scriptus est. Quid
enim perfectius Verbo, qui solus est inter mortuos liber (Psal.
LXXXVII, 6)? Audiamus quid loquatur Mercurius de Verbo
perfecto: Dominus, inquit, et omnium factor deorum, secundum fecit
Dominum. Et post pauca, ut ostenderet quid dixerit, repetiit et
dixit: Quoniam ergo hunc fecit primum, et solum et unum : bonus
autem ei visus est et plenissimus omnium bonorum. Quantum plenissimus
Joannes evangelista dicat: De plenitudine ejus nos omnes accepimus,
gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Bonus autem ei visus est,
et plenissimus omnium bonorum. Et sequitur: Laetatus est. Cui,
vel cum quo laetatus est? Dicat ipsa Sapientia Dei, Filius Dei:
Ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 30). Ergo, laetatus
est, et valde dilexit tanquam unigenitum suum. Quem primo factum
dixit, postea unigenitum appellavit. Item alio loco sic dixit:
Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis, cujus nomen non potest
humano ore narrari. Quaerebas, pagane, conjugem Dei? Audi
Mercurium: para frontem, et excipe lapis lapidem: cade, ut
erigaris; frangere, ut confirmeris; destruere, ut aedificeris:
ictus lapidis non cutem dividat frontis, non venam rumpat sanguinis,
non aperiat foveam vulneris; sed signum faciat crucis. Conjugem Dei
quaeris? Abjiciatur ex corde tuo, rogo, impura pravitas. Conjux
Dei bona voluntas est. Quomodo autem pater sit Deus, et Filius
Deus, nec tamen duo dii, sed unus sit Deus, tecum disputare non
debeo; quia nisi credideris, intelligere nullatenus poteris. Et
tamen Filium Dei Deum fatetur Mercurius. Hoc lapide percussus,
lapideus desinat esse sacrilegus. Audiamus quid etiam Sibylla vates
eorum de eodem dicat: Alium, inquit, dedit Deus filiis hominum
colendum. Quantum apparet, in his sententiis Mercurii et Sibyllae,
Sabellius etiam judicatur. Mercurius et Patrem Deum dicit et
Filium: et Sibylla dicit Deum alium. Sabellius dicit non alium,
quia eumdem Patrem asserit esse quem Filium. Optimum valde est, si
modo non unum tantum, sed etiam ad quantoscumque missus pervenire
potuerit adversarios, uno ictu percutiamus. Item Sibylla dicit:
Ipsum tuum cognosce Dominum Dei Filium esse. Versus iste et
Paganum increpat et Judaeum. Alio loco Filium Dei
SYMBOYLON appellat, id est, consilium, vel consiliarium,
Et propheta dicit, Vocabitur nomen ejus, Admirabilis,
consiliarius, Deus fortis et potens (Isai IX, 6). Hic
Arianus arguitur, qui cum dicit minorem Dei Filium, dicit aliquando
Deum non habuisse filium. Et si fuit sine filio, fuit sine
consilio. Ecce ad quanta pericula provocamur. Sed quia Deus nunquam
fuit sine consilio, etiam contradicente Ariano, nunquam Pater potuit
esse sine Filio. Quid agis, pagane? Aperi aures, noli esse sicut
aspis surda, quae obturat aurem ne audiat vocem incantantis (Psal.
LVII, 5). Non tibi meos auctores profero; tuus est
Mercurius, cui inter deos tantus honor cultusque a vobis delatus est,
ut ejus nomine diem vocaretis. Ipsum audi, ipse te convincat, ipse
expugnet; ut cum te vicerit, illi cedas, et mihi credas. Mercurius
dixit: Dilexit Deus Unigenitum suum. Ipse dixit: Filius
benedicti Dei atque bonae voluntatis. Et ne de ejus nomine taedium
interrogationis sustineret, secutus adjunxit: Cujus nomen non potest
humano ore narrari. Quid tu, Mercuri, ab hominibus dicis nomen Dei
Filii narrari non posse? A te narretur, qui non homo, sed deus ab
hominibus aestimaris. Loquitur autem ad Filium suum dicens: Est
autem. Quis? Filii inenarrabilis sermo sapientiae Sanctus sanctus
. Nonne hoc est, In principio erat Verbum (Joan. I, 1)?
Dic, Hermes, sermo iste sapientiae habet matrem? Sequitur: De
solo Deo Domino est, omnibus dominante Deo mortalibus. Et quia ab
hominibus indagari non potest, addit et dicit: Super homines est.
Ergo quia super homines est, nomen Filii Dei narrare non possum,
quia deus non sum: dicant homines quasi homines quod non sum, ego
agnosco quod sum. Sermo sapientiae de solo Deo est Non ergo ibi,
pagane, humanum suspiceris aut fingas fuisse conjugium: de solo Deo
est, et super homines est. Increpat te Sibylla dicens, Ipsum tuum
cognosce Dominum Dei Filium esse Deum: ipsum, non alium, non
Martem, non Jovem, non Mercurium; sed quem confitetur Mercurius.
Quid miraris, christiane, quod talia isti de Patre et Filio
dicant? Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II,
19). Nempe in Evangelio transeunte Domino dicunt, Novimus qui
sis, Filius Dei, venisti ante tempus torquere nos (Marc. I,
24). Utinam quomodo daemones judicem, sic homines agnoscerent
salvatorem!
|
|