|
5. Ex Vetere Testamento adversus Judaeos. Quid dicit Judaeus?
Unus est nobis Deus, praeter ipsum non alium novimus. Illum vero
quem dicitis Christum, patres nostri non Deum, sed hominem
occiderunt. Nempe hoc est quod dixi: Utinam quomodo daemones
judicem, sic homines agnoscerent salvatorem! Ecce daemones viderunt,
et tremuerunt: homines viderunt, et occiderunt. Daemones confessi
sunt: homines persecuti sunt. Quae infelicitas est et quanta
miseria, imparem etiam daemonibus inveniri? Item homines credunt,
daemones pereunt: homines salvantur, daemones puniuntur. Sed haec
immutatio gratia est dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11),
non praesumptio hominis de suis viribus confidentis. Contra istum vero
Judaeum non laboro: pugnant contra illum codices sui, pugnant Lex et
Prophetae: et aut victus et humiliatus salvabitur, aut superbus et
pertinax punietur. Dixit Dominus ad Moysen: Ecce ego mitto angelum
meum qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum
quem paravi. Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum
putes. Audisti angelum, agnosce Dominum: nec contemnendum esse
putes. Audi adhuc quod metuas: Nec, inquit, contemnendum putes.
Quare? Quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo
(Exod. XXIII, 20, 21). Quis est ille tam magnus, cui
Deus et potestatem suam dedit et nomen? Dominus virtutum ipse est rex
gloriae (Psal. XXIII, 10). Et unde probamus, quod cum
dicitur angelus, debeat intelligi Deus? Habes in libro qui
appellatur Genesis: Venerunt, inquit, duo angeli Sodomam vespere,
sedente Loth prae foribus civitatis: quos cum vidisset, surrexit, et
ivit obviam eis (Gen. XIX, 1). Quid plura? Suscepit, et
obsecutus est eis tanquam peregrinis. Consuetudine hospitalitatis
liberatus a periculo civitatis, et temporale evasit incendium, et
aeternum consecutus est praemium. Discite, christiani, sine
discretione exhibere hospitalitatem, ne forte cui domum clauseritis,
cui humanitatem negaveritis, ipse sit Christus. Non amplius evagemur
a proposita actione. Angeli venerunt ad Loth, et dixerunt: Videte
et advertite, quia angeli loqui dicuntur. Quid dixerunt angeli?
Salva animam tuam, noli respicere post tergum (Ibid., 17).
Quia nemo ponens manum super aratrum, et retro respiciens, aptus est
regno Dei (Luc. IX, 62). Neque stes in omni circa regione;
terrenis non inhaereas voluptatibus: sed in monte salvum te fac
(Gen. XIX, 17); spes tua Deus sit, ne et tu simul pereas
cum Sodomitis. Dixitque Loth ad eos. Videte hominem videntem, non
caecum, sicut Judaei et Sabelliani; non lippientem, sicut Ariani:
sed oculos sanos habentem, sicut catholici Christiani. Angelos
vidit, et Dominum intellexit. Quid dixit angelis? Dixitque Loth
ad eos: Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam ante te, et
magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares
animam meam (Ibid., 19). Magna res, cum volo Judaeum ferire
sic, Moyses fortissimus vir hastam verbi sui vibravit, et misit, ut
per Judaeum ad Sabellianum transiret, Arianumque percuteret. Quid
agis, Loth sancte? Angelos vides, et non unum, sed duos, et
dicis, Domine mi. Ad unum verba facis, unum precaris; et non
metuis ne alteri injuriam facere videaris? Absit, inquit.
Recedite, Judaei; recedite, Sabelliani, quia non videtis;
recedite, Ariani, quia parum videtis. Ego video; et quod video
quia video, nec contemno nec erro. Duos video, aequales video.
Unum rogo, nulli injuriam facio: quia Patrem a Filio non divido.
Nam ut intelligatis me non falli, cum duos tanquam unum deprecor,
videte utrum duo, an unus meis respondeat precibus. Petiit ut in
modica civitate et proxima refugium haberet et viveret. Respondetur
ei. Videamus quot sunt qui respondent. Verba libri subsequuntur,
Dixitque ad eum: quasi responsio singularis est. Adhuc sequere,
videamus: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam
urbem, pro qua locutus es. Festina, et salvare ibi: quia non potero
facere quidquam, donec ingrediaris illuc (Ibid., 21, 22).
Vides, Judaee, et dici angelum, et esse Deum? Audis, Ariane,
duos, Patrem et Filium, dicentem: nec tamen eumdem Patrem quem
Filium, propter Sabellianos; sed Patrem et Filium? Audis quid
dictum est, Suscepi preces tuas? Audis quid dicit, Non subvertam
urbem? Audis, Non potero facere quidquam? Judaeus legat angelum,
intelligat Deum; Sabellianus legat duos venisse; Arianus legat unum
respondisse: et non contemnant, sed errorem fugiant, ne ad ignem
perveniant. Sed ut plenius ostendamus dictum angelum debere intelligi
Deum, hujus lectionis sequentia recitemus: Igitur, inquit,
Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino
de coelo (Gen. XIX, 24). Quid est, Dominus a Domino,
nisi Filius a Patre? Sicut et alio loco: Dixit Dominus Domino
meo, id est, Pater Filio suo, Sede ad dexteram meam, donec ponam
inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Item in
Exodo, Apparuit, inquit, Moysi angelus Domini in flamma ignis de
rubo, et vidit quoniam rubus ardebat igni, rubus autem non
cremabatur. Et dixit Moyses: Transeo , et videbo hoc grande
visum, cur utique non crematur rubus. Cum vidisset autem Dominus,
quia accedit videre, vocavit eum Dominus de rubo. Ecce ipse angelus
ipse Dominus. Et sequitur dicens, Moyses, Moyses. Et ille
dixit, Quis es Domine? Ait illi Dominus, Ne accesseris huc,
nisi solveris calceamenta de pedibus tuis; locus enim in quo stas,
terra sancta est. Adhuc audi quid dixerit ei: Ego sum Deus patrum
tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III,
2-6). Et ideo Judaeus sic audiat angelum, ut intelligat Dominum
et timeat Deum: Sabellianus sic confiteatur Patrem, ut non neget
Filium: Arianus sic confiteatur Patrem et Filium, ut non minuat
Filium. Jesus etiam Nave, sicut liber dicit qui ejus scriptus est
nomine, cum adversus hostes dimicaret, in ipso constitutus procinctu,
vidit virum stantem contra se, et evaginatum tenentem gladium:
perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui
respondit: Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini, et nunc
adveni (Josue V, 13, 14). Cecidit autem Jesus pronus in
terram, et adoravit. Et nunc sequere, Judaee, ducem tuum.
Videt, interrogat, et adorat. Visio communionem habet: videtur
enim et quod agnoscitur, et quod non cognoscitur. Ergo visio
communionem habet, interrogatio ignorationem, adoratio fidem. Quem
videt? Hominem. Quis est homo iste? Ipse est cujus contra inimicas
gentes praenuntiabatur, desiderabatur, exspectabatur adventus. [Et
homo est, inquit, et quis cognoscet eum ?] Quis est princeps
exercitus Domini? Nonne ipse est, qui in Evangelio interrogatus
quis esset, respondit, Principium, qui et loquor vobis (Joan.
VIII, 25)? Quid turbaris, Jesu? Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum
ejus (Psal. II, 1)? Vides armatum, noli metuere: non contra
te venio, sed pro te; quia non sum missus nisi ad oves perditas domus
Israel (Matth. XV, 24). Quid est, Jesu, quod vides,
interrogas, et adoras? Audi: Hominem video; interrogo quem video;
audio quem non video; adoro, non quod video, sed quod credo: quia
fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X, 17).
Quid ergo quaeris? Adverte, et sequere: Hominem video, sed prae
filiis hominum est quod intelligo. Nescio quid mihi coruscat, et
tanquam de latebris fulgidum aliquid splendet. Vado ad eum, quia
venit ad me: perscrutabor quod video hoc tam grande visum. Quem
video, et homo est, et non est homo. Imo et homo est propter
Manichaeum; et plusquam homo est propter Judaeum. Perge, Jesus
meus, dux meus, perge. Quare, nisi quia cum tu me inquiris, me
acquiris? Ecce venio, hominem invenio: intus nescio quid intelligo;
obscurum est, nondum video: recta est facies Moysi, velamen impedit
aciem (Exod. XXXIV, 33), latet veritas. Non agnosco quid
sit, opus est interrogatione. Dic, tu homo, Noster es an
adversariorum? Si adversariorum est, et homo est, et inimicus est:
si noster est, et homo est, et Salvator est. Post me venit, sed
ante me factus est (Joan. I, 30). Si Jesus est, et Salvator
est. Interroget Jesus Jesum, interroget prior posteriorem, sed
tamen minor majorem; interroget deficiens crescentem: figura
interroget veritatem; imo figura intelligat veritatem: ut lucescat
dies, et removeantur tenebrae temporales. Ecce venio, scio quia
spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39); palpo
carnem: quaero, intueor armatum. Adhuc latet mysterium. Interrogo
virum, audio verbum; removeo velum, adoro Deum. In eo quod Jesus
vidit nec cognovit, furiosam gentem Judaeorum significabat, quae si
videns cognovisset, nunquam Dominum gloriae crucifixisset (I Cor.
II, 8): in eo autem quod audiendo credidit et adoravit, istum
significabat populum de quo scriptum est, Populus quem non cognovi,
servivit mihi; in auditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII,
45). Audi adhuc qui negas Deum genuisse Filium, audi quid dicit
Pater per Isaiam prophetam: Numquid ego, qui alios parere facio,
ipse non pariam, dicit Dominus (Isai. LXVI, 9)? Ego qui
generationes caeteris tribuo, sterilis remanebo? dicit Dominus Deus
tuus, cui dictum est, Filius meus es tu, ego hodie genui te
(Psal. II, 7). Quid me stimulas, Ariane, et irrides cum
audis, hodie? Apud Deum nunquam crastinus, nunquam hesternus dies
est, sed semper hodie: non mensium circulis volvitur annus, non
succedentibus ac decedentibus transigitur mensis diebus, non horae
mutantur, non variantur tempora vel momenta, ubi dies nec termino
concluditur, nec initio inchoatur. Audiat adhuc Judaeus quid per
prophetam dicat Dominus, audiat Arianus: audiant et omnes qui
Filium Dei aut non esse, aut esse minorem dicunt. Ego, inquit,
Deus, et non est alius. Et quid de Filio, Domine, si tu solus es
Deus? Audi adhuc, quid festinas? In memetipso juravi. Ubi est
juratio, nulla est dubitatio. In memetipso juravi, Egredietur de
ore meo justitiae verbum. Ecce habes Filium: Egredietur de ore meo
justitiae verbum, et non revertetur. Quid est, non revertetur? Ne
Sabellianus dicat quia ipse est Filius qui Pater, egressum verbum
non revertetur: quia Pater, Pater est; Filius, Filius est.
Sileat aliquantulum haereticorum loquacitas, nullam habens
verecundiam: impleat Dominus sententiam; et Filio Dei aut nullus
adversabitur, aut qui adversarius exstiterit, confundetur.
Egredietur, inquit, de ore meo justitiae verbum, et non revertetur;
quia mihi curvabitur omne genu, et confitebitur omnis lingua. Et
Filius quid? Audi ergo in Domino dici: Meae sunt summae justitiae
et imperium. Age ergo, et quid postea? Ad eum venient, et
confundentur omnes qui repugnant ei (Isai. XLV, 22-25).
Ite nunc, omnes, Pagani, Haeretici, Judaei; adversamini, et
repugnate Filio Dei: ad eum venietis, et confundemini omnes qui
repugnatis ei.
|
|