|
6. Contra Manichaeos. Non parum de Filio Dei secundum
divinitatem locuti sumus, et resistentibus in quantum potuimus
adversariis non pepercimus: nunc volo ad ejus incarnationem accedere,
et Manichaeus obsistit impurus. Quare? Quia Dei Filium non vult
dici etiam hominis filium. Et ubi est quod scriptum est, Rorate,
coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet
Salvatorem; et justitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum
(Ibid., 8)? item, Ecce parvulus natus est nobis, et filius
datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus et
vocabitur nomen ejus, Admirabilis, consiliarius, Deus fortis,
pater futuri saeculi, princeps pacis (Id. IX, 6)? item, Ecce
virgo concipiet in utero, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus
Emmanuel (Id. VII, 14; Matth. I, 23)? Dicit
aliquis, Cum Manichaeo certare disposueras, non cum Judaeo.
Contra Manichaeum nova tela sunt necessaria, non antiqua. Quare?
Quia novum, non Vetus accipit Testamentum. Sed mihi, qui contra
utrosque suscepi certamen, undique arma sunt necessaria; maxime, quia
ista nova ex veteribus fabricata sunt: ergo nec illa abjicienda, et
ista portanda sunt. Diversis enim telis diversi concidunt adversarii.
Ordo itaque iste servandus est, ut loquens de Evangelio, non sileam
de Prophetis.
7. Sed ego, inquit Manichaeus, nec Moysen accipio, nec
Prophetas. Quid ais de Paulo apostolo, qui in exordio Epistolae
suae ad Romanos scripsit, Paulus servus Jesu Christi vocatus
apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per
Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei
ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3)? Audis quia
Evangelium per Apostolos non exhiberetur, nisi per Prophetas ante
promitteretur? Audis quia Filius Dei secundum divinitatem, factus
est filius hominis ex semine David secundum carnem? Quid est enim,
in quo Prophetae contrarii sunt Evangelio? Dixit Propheta:
Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum: veniat angelus,
praedicet verbum. Aperiatur terra; audiat Maria: et germinet
Salvatorem; pariat Jesum. Propheta dixit, Ecce virgo in utero
concipiet, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Hoc
etiam evangelista cum diceret, secutus est et exposuit dicens,
Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Frustra, Manichaee, conaris
adversari Prophetis. Ecce Apostolus dicit, De Filio suo qui
factus est ei de semine David secundum carnem (Rom. I, 3).
Quod Prophetae praeviderunt et praedixerunt, hoc Apostoli viderunt
et praedicaverunt. Qui erat, factus est. Quid erat? quid factus
est? Verbum erat, caro factus est. Deus erat, homo factus est:
Filius Dei erat, Filius hominis factus est. Suscepit humanitatem,
non amisit divinitatem: factus humilis, mansit sublimis: natus est
homo, non destitit esse Deus: natus est parvulus, latens magnus:
qui libenter amplectitur Deum natum, non horreat virginis partum.
Dicit tibi Deus creator hominis, filius hominis: Quid est quod te
permovet in mea nativitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate.
Ego matrem, de qua nascerer, feci; ego viam meo itineri praeparavi
atque mundavi. Hanc quam despicis, Manichaee, mater est mea; sed
manu fabricata est mea. Si potui inquinari cum eam facerem, potui
inquinari cum ex ea nascerer. Sicut transitu meo illius non est
corrupta virginitas, sic mea ibi non est maculata majestas. Si solis
radius cloacarum sordes desiccare novit, eis inquinari non novit;
quanto magis splendor lucis aeternae, in quo nihil inquinamenti
incurrit, quocumque radiaverit, mundare potest, ipse pollui non
potest? Stulte, unde sordes in virgine matre, ubi non est concubitus
cum homine patre? Unde sordes in ea, quae nec concipiendo libidinem,
nec pariendo est passa dolorem? Unde sordes in domo, ad quam
habitator nullus accessit? Solus ad eam fabricator et dominus ejus
venit, vestem quam non habebat, induit; eamque sicut invenit,
clausam reliquit. Sicut ille natus est solus inter mortuos liber
(Psal. LXXXVII, 6); sic istius, ex qua natus est, matris
pudor solus est integer. Eva inobediens meruit poenam, Maria
obediendo consecuta est gratiam: illa gustando prohibitum maledicta,
haec credendo angelo est benedicta: illa nobis mortem contulit, haec
vitam nobis peperit. Quid agis, Manichaee? Christianum premis,
non Christum defendis. Taceat immunda vanitas, quia munda nata est
veritas.
|
|