|
8. Contra Arianos. Vellem adhuc Manichaeum persequi, sed
infestum patior Arianum, qui confidit in virtute sua, et gloriatur in
potentia sua (Psal. XLVIII, 7). Jam quidem cum aliis
responderemus, nec ipsi tacuimus: sed etiam nunc servato ipsius
ordine, videamus quae spicula jaciat. Nullius terreat persona
potentis: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Vides quotidie
fenum crescere, vides florere, quid expavescis? Tales fructus
deserta germinat terra. Agricolas non accuso, sed quaero. Ubi modo
estis , o boni agricolae? Quid agitis? quare vacatis? Videtis quot
malis ista plena sit terra: hinc spinae, hinc tribuli, hinc fenum
surgit. Spinas incendite, tribulos eradicate, fenum secate, bona
semina spargite, non vos terreat hiems: et si abundat iniquitas,
tamen vestra ferveat charitas. Serite hieme, quod metatis aestate.
Sed quibus dico? Ubi estis fontes lacrymarum? Quibus agricolis
loquor? Alii sunt mortui, alii fugati: terra tradita est in manus
impii (Job IX, 24), tribulatio et necessitas invenerunt nos.
Domine, da nobis auxilium de tribulatione, ut salus hominis non sit
vana, sed vera (Psal. LIX, 13) Quid dicis, Ariane?
Interroganti quaeso respondeas. Nolo despicias parvulum, non te
grandis forma juvat, non magna protegunt arma, unius lapidis ictus
frontem penetrat galeatam (I Reg. XVII, 49). Dic mihi ergo
quod te interrogo: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Credo,
inquit. Credis in Jesum Christum Filium ejus Dominum nostrum?
Credo, inquit. Credis Deum et hominem Jesum Christum natum de
Spiritu sancto ex virgine Maria? Credo, inquit. Bene facis.
Adhuc interrogo: Sicut Pater Deus est, ita et Filius Deus est?
Ita. Alius est Pater, Alius Filius? Et maxime. Aequalis est
Patri Filius? Aequalis, inquit. Quid restat? Ecce ad omnia quae
interrogavi, respondit. In eo quod credere se dicit Deum Patrem et
Deum Filium, contrarius est mecum Pagano. In eo quod credit
Christum Deum et hominem natum de Spiritu sancto ex virgine Maria,
mecum est contra Judaeum et Manichaeum. In eo quod credit alium esse
Patrem, alium Filium, mecum est contra Sabellianum. Age, si
mecum es in omnibus, quare litigamus? Si una nobis est haereditas,
simul possideamus; fratres sumus: Ecce quam bonum et jucundum
habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Quare est nova
fabrica ante murum? Simul ad custodiam nostrae haereditatis in
vigilemus. Haereditas nostra praeclara est nobis (Psal. XV,
6). Habemus invidos, habemus inimicos: et ipsi possidere volunt,
non nobiscum, sed contra nos. Nemo sibi usurpet aliquid: haereditas
ista sic est nobis dimissa, ut indivisa possideatur, non partibus
dissipetur. Simul fructum colligamus, ne dividendo perdamus.
Paupertas sollicitum me facit; rogo te, noli foras praeter me
colligere, ne incipias spargere. Qui enim mecum non colligit,
spargit (Luc. XI, 23). Quasi oblitus sum, cum quo agebam;
sed non sum oblitus, interrogo Arianum, quem desidero esse
catholicum. Dicit aliquis: Ad omnia quae voluisti respondit, in
responsionibus illius nihil invenitur adversum: quid amplius quaeris?
Exspecta, frater, noli facile judicare, habeo adhuc quod
interrogem: noli cito te illi committere, responsio claret, virus
latet. Quid dixisti, frater? Aequalis est Patri Filius?
Aequalis, inquis. Eia modo vigila, modo manifestabitur quod
latebat. Quomodo dicis aequalem Patri Filium? operatione, an
origine? potestate, an aeternitate? an forte in utroque? Absit,
inquis. Operatione et potestate aequalis est, non aeternitate:
quomodo enim fieri potest, ut genitus sit aequalis ingenito? En adest
ille qui mecum quasi cohaeres ambulabat, dolus apparuit qui latebat.
Mecum possidere putabatur, vult dividere: sed non permitto; prorsus
resisto. Leges habent ut testatoris voluntati in omnibus pareatur: si
quis contra voluntatem testatoris facere voluerit, careat haereditate.
Sed silent leges inter arma (Cicero pro Milone, n. 40)? Non
prorsus: ad hoc laboratur, ad hoc pugnatur, ut legibus serviatur.
Testamentum profero, verba testatoris recito: si est quod dividatur,
ibi invenio: si non est quod dividatur, de ipso testamento tibi
resisto. Audi quid habet testamentum: Pacem meam do vobis, pacem
relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Haec est haereditas. Et
quis est ipse testator? Lege Testamentum, et invenies. Cum
propheta de Domino loqueretur, ait; Magnificabitur usque ad terminos
orbis terrae, et erit ipse pax (Michaeae V, 4, 5). Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus (Luc. II, 14); non
divisoribus sanctae unitatis, sed hominibus bonae voluntatis. Ipse
est haereditas, ipse est testator, ipsum quaeris dividere. Quid
partiris unum? Si unum diviseris, integrum nihil habebis. O ariana
haeresis, crudelis et impia meretrix, erubesce judicante Salomone.
Meretrix, ne unum vivum, ne undecumque conceptum, jamque partum
perderet, non permisit dividi filium suum; et tu dividis Dominum
Deum tuum? Illa etsi meretrix, tamen pia, quia mater; tu et
meretrix et impia, quia non mater, quod paris praefocas, quod non
paris congregas. Quomodo alienum lactas, quae tuum necas? Viscera
tua duruerunt, illius tremuerunt. Quid dixit? Date illi puerum, et
nolite dividere eum (III Reg. III, 27): Filius meus est;
sed melius apud illam integrum gaudeo vivum, quam divisum lugeam
mortuum. Filius meus est, inquit; sed quid prodero mater puero, si
vitam quam non confero, aufero? volo illius crudelis a parvulo
repellere ubera, sed magis cogor judicis timere machaeram. Date illi
filium meum: meus est natus; sed migret ad illam totus, apud me
maneat affectus. Date illi puerum totum, non auferatur vita
membrorum: non dividatur integritas, mihi non eripitur pietas. Quid
dixit, Date illi puerum et nolite dividere eum? Ecce et ego dico,
totum posside, et noli dividere Deum. Non, inquit; sed si vis
habere pacem sine praejudicio, divide haereditatem. Et quomodo habeo
dividere? Pater major est, Filius minor? O partes! o justitia! o
aequalitas ! Una pars major est, alia minor. Non consentio, non
facio partem; quia non divido pacem. Si enim fracta fuerit pax, jam
non erit pax. Sed quomodo apud te pax illibata esse potest, apud quem
fides integra non est? Unde, quia mecum non vis possidere, et pacem
vis dividere, haereditatem non potes obtinere. Postremo si more tuo
non paci, sed perfidiae studes, vade, interpella judicem, videamus
quid tibi dicturus est. Habes judicem ordinarium, nolo mihi adducas
ex diversis partibus alias atque alias potestates. Non mihi armiger,
sed legifer necessarius est. Et ubi, inquis, istum invenio? Ubi
autem eum non invenies? Audi prophetam dicentem: Dominus judex
noster, Dominus legifer noster. Nec contemnendum judicem putes;
audi quid sequitur: Dominus rex noster, Dominus ipse salvabit nos
(Isai. XXXIII, 22). Ecce habes judicem. Si parum est,
et rex noster ante te est. Sic est in coelo, ut non deserat terram.
Coelum, inquit, et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24).
Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth.
XXVIII, 20). Et nobiscum est, et cum Patre est: quia nec
Patrem dimisit, cum ad nos descendit; nec nos deseruit, cum ad
Patrem ascendit. Ipsum interpella, ipsi dic: Domine, dic fratri
meo ut dividat mecum haereditatem. Audi responsum divinum, audi
judicem justum; audi pacem, fugientem litem: quid ait? Amice, quis
me constituit judicem aut divisorem inter vos (Luc. XII, 13,
14)? Vis dividere pacem, et quaeris habere judicem pacem? Judex
tuus nolo esse; ego pax sum, litigare non novi; consentientibus
assideo, litigantes fugio. Si tu cum esses inimicus Patri meo,
reconciliavi te per me, quomodo ergo a Patre meo separabis me? Ego
cum esses longe, veni ut reducerem te: cum inter montes et silvas
errares, quaesivi te: inter lapides et ligna inveni te: in lapidibus
offendebas, ipsis adhaerebas, quia ligna et lapides adorabas. Et ne
luporum ferarumque avido ore laniareris, collegi te, humeris meis
portavi te, patri meo reddidi te, laboravi, sudavi, caput meum
spinis supposui, manus meas clavis objeci, lancea latus meum aperuit:
tot non dicam injuriis, sed et asperitatibus laceratus sum: sanguinem
meum fudi, animam meam posui, ut mihi conjungerem te, et tu dividis
me? Audi quid respondeatur discipulo, qui Filium noverat, et
Patrem quaerebat. Ait Philippus Domino: Domine, ostende nobis
Patrem, et sufficit nobis. Numquid non et ipse Filium separabat a
Patre? Jam te, inquit, novimus, sed Patrem tuum non novimus. Et
quid vis? Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ad
eum. Si vis, Ariane, audire, errasti cum Apostolo, redi cum
Apostolo: sit illius objurgatio etiam tua curatio. Quid ait
Dominus? Tanto tempore, inquit, vobiscum sum, et non cognovistis
me? Philippe, ego veni Patri meo te applicare, tu noli me
separare: quid quaeris quasi alterum praeter me? Qui me vidit, vidit
et Patrem. Tanta in nobis est unitas, tanta similitudo, tanta
charitas, ut ego in Patre sim, et Pater in me. Sentio,
Sabelliane, quid mussitas, aut in Ariano me concludere, aut ab
Ariano avocare festinas. Sed in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti; non trium, sed unius Dei; cum illi respondeo, te non
praetereo. Quid dixit Dominus? Qui me vidit, vidit et Patrem.
Numquid dixit, Qui vidit me, vidit Patrem; aut, Ego sum Filius
simul et Pater? Sed dixit, Ego in Patre, et Pater in me; et
Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8-10).
Interpositio unius syllabae, quae dicitur Et, discernit et Patrem,
discernit et Filium; teque demonstrat nec Patrem habere, nec
Filium. Dic mihi, Ariane: Patrem dicis Deum? Et maxime. Quid
Filium? Ipsum quoque Deum confiteor. Unde agnoscis? Quia cum
praenuntiaretur in carne venturus, de ipso propheta dixit, Dicite,
Pusillanimes confortamini: nolite timere, ecce Deus noster ultionem
adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit nos (Isai.
XXXV, 4). Agnosce, in eo quod te agnoscere dicis, si
Prophetae non adversaris. Quid ergo dicis de Patre? Deus est.
Quid Filius? Deus est. Coaeternus est Patri Filius? Non.
Ergo erat tempus, quando non erat Filius, secundum te. Si erat
tempus quando non erat Filius, ergo fuit tempus quod non fecit
Filius. Si fuit tempus quod non fecit Filius, non omnia per ipsum
facta sunt: jam enim erat tempus, quando non erat Filius. Si erat
tempus, quando non erat Filius, Joannes evangelista non debuerat
dicere, In principio erat Verbum; sed, In principio erat tempus.
Joannes dicit, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3):
sed Arianus contradicit. Dic, Ariane: unde scis quia erat tempus,
quando non erat Filius? An forte dicturus es, Et Joannes unde
scit, quia in principio erat Verbum? Quia super pectus Domini
discumbebat, et inde hauriebat quod in convivio Christi bibebat, quia
in principio erat Verbum. Tamen dic mihi, quando in principio erat
Verbum (Ibid., 1), vel quando Joannes super pectus Domini
recumbebat (Id. XIII, 23), et a Verbo Domini discebat,
quia Verbum erat in principio, et Verbum Deus erat: Arius ubi
erat? Nescio, si audes dicere ibi erat. Notum est enim et legitur
quo tempore natus est, meritoque sit damnatus. Notum est etiam
quomodo vixerit, quomodo mortuus fuerit: et ideo non audes dicere de
Ario, sicut de Verbo, Et fuit, et est: quia nec tunc fuit
Arius, nec modo est. Sed ut in omnibus excludatur Arianus, audi
quid per Salomonem dicatur: Dominus fecit regiones et fines
inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi. Et post
pauca: Eram ego apud illum cuncta disponens: ego eram quando faciebat
fortia fundamenta terrae: ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII,
26, 27, 30). Sed dicis, De tempore agitur; utrum fuerit
Filius antequam esset tempus. Audi ipsum per prophetam dicentem: Ex
tempore, inquit. Quid est, Ex tempore? Numquid ex quo tempus esse
coepit? Non sic, impie Ariane; non sic: sed, Ex tempore,
antequam fieret, ibi eram (Isai. XLVIII, 16). Ecce
antequam fieret tempus, ibi erat. Quaere jam quando non erat, qui
ante tempora erat. In principio erat Verbum. Melius Graeci
dicunt, LOGOS. LOGOS quippe verbum significat et rationem.
Vides ergo quia semper erat, de quo tu audes dicere, Non erat. Aut
si dicis Deum aliquando sine verbo, aut sine ratione fuisse, jam non
Filio tantum, sed et Patri adversarius eris. Ego, inquit, ex ore
Altissimi prodii (Eccli. XXIV, 5). Quis dicit? Verbum.
Et Verbum hoc quid est? Joannes dicat: Deus erat Verbum. Et
Verbum ergo, et cujus erat Verbum, non duo, sed unum sunt. Non,
inquis: quia verbum posterius est eo cujus est verbum, unde apparet
Filium Patre esse minorem. Negas itaque Filium Dei esse Deum.
Non nego, inquis: et Patrem Deum dico, et Filium Deum; sed
Patrem majorem, Filium minorem. Quamdiu Pater major, Filius
minor? Dic mihi, quia video te calculare velle aeternitatem: quot
annis praecedit Deus Pater Filium suum? Ubi diem nativitatis Filii
Dei legisti? Filii Dei dico, non dico Filii Dei et hominis. Ubi
ergo diem nativitatis ipsius legisti? Cum quo mathematico Creatoris
siderum constellationem quaesisti, atque tractasti? Quae tempora,
quas horas, quae momenta, quos numeros, quas minutas momentorum
nativitatis illius, qui omnia condidit, collegisti? Conquiescat
rogo, conquiescat haeretica tua, non religio, sed superstitio: de
Christi initio deficit calculatio. Quia cum auditur sine initio
aeternitas, nulla ibi quaeritur aetas. Si Pater Deus, et Filius
Deus, Pater major, Filius minor: jam non unus Deus, sed duo
dii. Si duo dii sunt, quid est ergo quod dicit Dominus per
prophetam, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit
(Isai. XLIII, 10)? Quid dicis, Ariane? Cui istas
deputas voces? Si Patris sunt, dicendo, Ante me non est formatus
Deus, et post me non erit: aut ipse Pater non erit, aut Filius
Deus non erit. Si enim hoc tantum diceret, Ante me non est formatus
Deus; nec adderet, et post me non erit: liberum tibi erat haec verba
Patri tantummodo applicare. Cum autem sequitur et dicit, post me non
erit: secundum te, ut dixi, et se Patrem et Filium negat Deum.
Item si Filii sunt haec verba, Patrem suum et Deum negat et
Patrem. Si enim non diceret, Ante me non est formatus Deus; sed
tantum diceret, post me non erit: posset forsitan dici Filium illud
fuisse locutum. Modo autem cum dicit, Ante me non est formatus
Deus, et post me non erit: Patrem suum nec Deum dicit esse, nec
Patrem. Item si Patris sunt haec verba; quis dicit, cui dicit,
Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)? An
forte, quod absit, mendacii arguendus est Deus? Sed si Filii verba
sunt, quis dicit, de quo dicit, Pater meus usquemodo operatur
(Joan. V, 17)? An forte et injuriosus Patri judicandus est,
et ingratus? Sed numquid ingrato diceretur, Postula a me, et dabo
tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 8)? An forte Propheta aut quid diceret nescivit,
aut fallere voluit; aut ut mitius aliquid de Propheta dicamus,
finxisse credendus est sibi duos confabulantes, id est, Patrem et
Filium; et Patre dicente, Ante me non est formatus Deus, adjunxit
et Filius dicendo, Et post me non erit? Mimica sunt et jocularia
quae agimus, an divina? O scelus! proh dolor! Parce, parce,
haeretica impietas. Cum tu Deum non capias, nos quoque ad
blasphemiam provocas. Non hoc docet sancta Ecclesia. Pater, Pater
est; Filius, Filius est: et ille nunquam non fuit Pater, et iste
nunquam non fuit Filius: ambo aeterni, nec coeperunt esse, nec
desistunt. Quod Pater loquitur, Filius loquitur, quia Verbum
Patris est: et quod Filius loquitur, Pater loquitur, quia Pater
Verbi est. Ipsum Verbum dicit, Verba quae ego loquor, a me ipso
non loquor (Joan. XIV, 10). Concedite, quaeso, Creatori
quod ipse praestitit creaturae, et in creatura, si potestis, capite
Creatorem. Ecce ignis et splendor duo sunt, alter ex altero est,
nec sine altero alter est: ignis pater, splendor filius. Ipse, si
posset, diceret, Quod luceo, non a me ipso luceo; sed qui me
misit, ipse mihi dedit ut luceam. Ignis enim splendorem mittit. Et
sicut Filius de Deo Patre dicit, Pater mecum est (Id. XVI,
32); ita et splendor dicere posset, Ignis mecum est. Exstingue
ignem, splendor nusquam parebit. Si ergo ignis et splendor, pater et
filius, unus sine conjuge pater, alius sine matre filius est; nec
dividi alter ab altero potest; et cum sit alter ex altero, initium
tamen alterius esse non potest sine altero; hoc autem posse, a
Creatore tributum est creaturae: quid potest ipse Creator? Accedat
Paganus, accedat Sabellianus, accedat Arianus: contemplentur
lucernam, in ipsa videant quod in Deo videre non possunt. Non facio
injuriam, si aliqua ex parte tanti Creatoris cupiens ostendere
potestatem, ignis sive lucernae afferam tantillam similitudinem.
Scriptum est enim, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et
lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Et de Deo
dictum est, Ignis consumens (Deut. IV, 24; Hebr. XII,
29). Accedite ergo, et lucernam diligenter considerate,
vestrasque fatuas tenebras removete. Paganus intueatur, et illic sine
conjugio esse Patrem discat et Filium, et quomodo natus est Filius:
et si caecus non es, ibi vide; inter ignem et splendorem quaere
medium. Si nullum est medium, nullum est conjugium. Noli velle
perscrutari medium, ne magnum patiaris incendium. Accedat
Sabellianus, videat duos in unum, ignem et splendorem. Numquid non
recte dicere potest splendor, Ego in igne, et ignis in me; sicut et
Filius dicit, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV,
10)? Accedat et Arianus, videat et ipse alterum ex altero, nec
tamen nasci posse alterum sine altero: nemo eorum prior, nemo
posterior; coaevi sunt pater et filius, splendor et ignis: nec ignis
sine splendore, nec splendor sine igne esse potest. Aut certe, si
placet, mitte manum, divide alterum ab altero: ostende mihi ignem
sine splendore, vel splendorem sine igne. Absit, absit: ardere
tantummodo poteris, separare alterum ab altero non poteris. Sicut
enim ignis et splendor alter ex altero est, nec tamen esse alter sine
altero potest: ita Pater Deus et Filius Deus alter ex altero est,
nec tamen esse alter sine altero potest. Non illis ortus qui non est,
sed aeternitas atque substantia una est. Ignis et splendor temporales
sunt: Pater autem et Filius Deus aeterni sunt. Sunt dico, quia
Pater et Filius; Deus dico, quia unum sunt. Dualitas in prole,
unitas in deitate. Alterum facit unius nativitas, sed unum ostendit
esse divinitas. Cum dico, Filius, alter est: cum dico, Deus,
unus est. Alius est, quia Filius est: aliud non est, quia Deus
est. Erubescite, Ariani. Tunicam hominis jam judicati in cruce
pendentis carnifices Pilati non sunt ausi conscindere (Id. XIX,
24): et vos conamini charitatem Dei in coelo sedentis, imo ipsam
charitatem Deum dividere? Sed conamini; quantum potestis,
conamini, vos jam in infernum ruistis: nam illam tunicam nunquam
rumpetis. Item per prophetam Dominus dicit, Non est Deus absque
me: Deus justus et salvans non est praeter me (Isai. XLV,
21).
|
|