|
9. Contra Sabellium. Hic Sabellianus exsultat. Ut enim unum
eumdemque Patrem ostendat et Filium, talibus se testimoniis credit
muniri. Contra Ariani, ut probent alium esse Patrem, alium
Filium, alia proferunt testimonia, et dicunt, In tantum alius est
Pater, alius Filius, et alius major, alius minor; ut Pater dicat
Filio, Dedi te in lucem gentium (Id. XLIX, 6); et Filius
dicat, Pater misit me (Joan. VIII, 19). Quantum
intelligo, lux ista gentium tam clara est atque perspicua, ut
haeretici eam comprehendere non valentes atque perspicere, unde
caecati, non in eam possint ambulare, sed potius oberrare. Arianus
aliud, Sabellianus aliud. Quale bellum? Quid ad haec Catholicus?
Arma, inquit, quae portant, mea sunt: mihi militant; ambo contra
se pugnant, sed pro me: utinam ambo deficiant, et non alter ad
alterum transeat, sed ad me! Proferam et ego aliquid, unde utrique
percutiantur. Tu, Ariane, dieis majorem esse qui mittit, minorem
qui mittitur: interrogo te et ego, Quis est major, qui praecedit,
an qui praeceditur? Item quis est major, cui praeparatur aliquid
venienti, an qui praeparat: cui exhibetur officium, an qui exhibet?
Utique si hominum genus interroges, respondebit illum esse majorem,
qui praeceditur, cui praeparatur, vel cui officium exhibetur. Tu
inde vis probare minorem Filium, quia missus est: ego ostendo eum qui
misit, praecedere illum quem misit; nec alterum eorum dico majorem,
quia non audeo dicere vel minorem. Isaias propheta dicit, Haec dicit
Dominus Christo meo Domino, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam
ante faciem ejus gentes. Ecce jam Filio misso comes est Pater.
Adhuc sequere: Et dorsa regum vertam, et aperiam ante eum januas,
et portae non claudentur (Isai. XLV, 1). Ecce ille qui
miserat, praecursor factus est. Quis enim major aut superior ante
minorem januas aperit? vel quomodo id faciat, nisi paululum quoque
praecesserit? Audi adhuc, Et portae, inquit, non claudentur.
Quomodo? Ego ante te ibo (Ibid., 2). Vides quia qui miserat,
et comitatur, et praecedit: mittit, et non discedit. Parum est quia
non discedit, insuper et praecedit. Jam tu discerne qui sit major,
qui potior: ego enim nullam discretionem video, sed potius
aequalitatem conspicio. Filius dicit de Patre, Misit me (Joan.
VIII, 16). Pater Filio dicit, Ego ante te ibo. Recedat de
medio discordiosa calamitas: aequalitas hoc exhibet, non
disparilitas. Adhuc sequere, ut clarius appareat quis cui dicat:
Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Hic esto et tu,
pagane. Audi quid dicat propheta. Non mihi ego quod volui scripsi:
codex, in quo haec scripta leguntur, in armario Judaei habetur.
Inimicus meus testis est meus; ab ipso quaere; aperi, lege, et
crede. Dorsa, inquit, regum vertam, et gloriosos terrae humiliabo.
Nonne reges terrae vides, qui ante persequebantur Christianos, nunc
esse christianos? Nonne vides eos qui humiliabant Ecclesiam, humiles
intrare in Ecclesiam? Nonne nunc vides ipsos habere defensores, quos
ante habebat persecutores? Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos
terrae humiliabo. Portas aereas conteram, et vectes ferreos
confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana
secretorum, ut scias quia ego sum Deus, qui voco nomen tuum, Deus
Israel (Isai. XLV, 2, 3). Audiat Sabellianus, Deus
dicit, Deo dicit. Ergo duo sunt; qui dicit, et cui dicit. Audiat
et Arianus: Ego Deus, et non est alius extra me (Ibid., 5).
Diu est ex quo contra istas duas haereses certando laboro, et pene sum
fatigatus. Veni, Domine meus, Jesu praeliator fortissime,
princeps exercitus Domini qui diabolum vicisti et saeculum,
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal.
XXXIV, 2). Processurus ad praelium, et victurus in mundo
mundum, oravit; non tanquam virtutis impotens, cum esset omnipotens;
sed ut nobis, propter quod venerat, humilitatis magisterium
exhiberet. Et quid dixit? Pater, clarifica Filium tuum (Joan
XVII, 1). Modo Arianus maledictus dicit, Vides quia minor
est, et claritatem non haberet, nisi Patrem petisset? Exspecta,
homo, quid festinas? Tu hominem vides, in qua forma non solum
Patre, sed et angelis minor est (Psal. VIII, 6): homo
paret, Deus latet. Tu mihi ostendis hominem humilem: aperi oculos,
et vide Deum sublimem, non angelis minorem, sed Patri aequalem.
Pater, inquit, Filium tuum clarifica: ecce minorem. Adhuc
sequere, Ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1):
ecce aequalem. Invenimus Filium agnoscentem Patrem, atque orantem,
eique conjunctum, non ut putabatur ingratum. Videamus quid de Filio
dicat et Pater. Assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem
fratrem ejus (Evangelii verba sunt), et duxit illos in montem
excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit
facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut
nix. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes
(Matth. XVII, 1-3). Moyses et Elias, Lex et
Prophetae; loquebantur cum illo, quia locuti erant de illo;
ostendebant quem praedixerant, manifestabant quem prophetaverant.
Loquebantur: putas, quid loquebantur? Ut Judaei convincerentur,
Pagani converterentur, Manichaei confunderentur, Haeretici
comprimerentur, Catholici confirmarentur. Loquebatur lex et gratia,
asperitas et lenitas, terror et mansuetudo, praeceptum et adjutorium,
ferramentum et medicus, umbra et lux, praeco et judex, sententia et
misericordia. Et quid post haec? Respondens autem Petrus dixit ad
Jesum: Domine, bonum est nobis hic esse; si vis faciamus hic tria
tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum (Matth.
XXVII, 4). Quid dicis, sancte Petre? Mundus parturit , et
tu secretum petis? Vides ergo tot gentes in unum convenisse, et tu
requiem quaeris? Vides tenebras mundi, et tu lumen abscondis? Nemo
accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut
luceat omnibus qui in domo sunt (Id. V. 15). Ista domus totus
est mundus: lucernae accensio, Verbi est incarnatio: candelabrum
autem, crucis est lignum: lucerna in candelabro lucens, Christus in
cruce pendens. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed
super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Vidisti tu,
videamus et nos. Tenebrae sunt, non offendamus in Paganis, non
erremus in haereticis: luceat nobis lucerna, doceat nos Verbum in
carne. Videamus quid dicit Evangelista, videamus si admissum est
consilium Petri: Adhuc, inquit, eo loquente, ecce nubes lucida
obumbravit eos. Et ecce vox de nube dicens (Id. XVII, 5).
Omnes audiamus, nemo aures claudat. Audiant Pagani irrisores,
audiant Judaei persecutores, audiant Manichaei phantasmatum
somniatores, audiant haeretici erronei litigatores; audiant, et
maxime audiant etiam Catholici, fideles Dei cultores. Isti audiant
ut instruantur, illi ut corrigantur: aut isti audiant ne seducantur,
illi ut puniantur. Quid dicit vox de nube? Hic est Filius meus
dilectus in quo mihi bene complacui (Ibid., et III, 17).
Ubi estis qui adversamini Filio Dei? Pater dicit, Hic est Filius
meus: et tu dicis, Non habet Filium Deus. Tu pagane, quid stas
foris et murmuras? Intra huc in scholam Dei, aperi aures cordis
tui, audi vocem Domini, et disce Filium Dei. Quid agetis,
Judaei, qui occidistis Filium Dei? Quo fugietis, ubi vos
abscondetis? Qui montes, quae petrae super vos casurae sunt? Et si
in cavernis petrarum vos absconderitis, inde extraham vos, dicit
Dominus (Jerem. XLIX, 16). Sed et vos venite, intrate,
consilium meum audite, desperare nolite: quoniam sunt reliquiae homini
pacifico (Psal. XXXVI, 37). Saevistis, occidistis,
sanguinem Christi fudistis, in periculo estis, Filio Dei increduli
fuistis. Quid ergo facere nunc habetis, nisi ut credentes
baptizemini, et bibatis sanguinem quem fudistis? Non est quod
horreatis: fusus est sanguis medici, et factus est medicamentum
phrenetici. Quid dubitatis? Gustate, et videte, quoniam suavis est
Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quid, tu manichaee, quamdiu
phantasmata somniabis? Evigila, et vide; nubila tonant . Quid
tonant? Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17;
XVII, 5). Vide in terra hominem verum, audi de coelo Deum
verum: vide in terra hominis filium, audi de coelo Dei esse Filium.
Utrumque verum esse cognosce, id est, Deum et hominem, Filium Dei
et filium hominis unum eumdemque esse Deum et hominem. Agnosce
hominem, et placabis Deum. Cave ne offendas in petra, et mortis
patiaris ruinam: quia quod tu somnias, vanitas est; quod Deus
tonat, veritas est. Audi, tu Sabelliane, audi de coelo Patrem,
vide in terra Filium, et noli dicere, Idem est Pater qui Filius.
Audi, et tu Ariane, et in Patre et in Filio noli errare, sed
sequere unitatem, et vide divinitatem . Domine, audiamus quid dicis
de Filio tuo: Hic est, inquit, Filius meus. Vide in terra
hominis filium, audi de coelo Dei esse Filium. Meus dilectus in quo
mihi bene complacui. Et quid? Ipsum audite. Deo gratias.
Intonuit praeceptum Dei, et remotum est consilium Petri. Gratias
tibi, Deus Virtus; gratias tibi, Deus Pater, qui et Filium tuum
ostendisti, et mihi doctorem dedisti . Recedat Sabellianus, recedat
Arianus, recedant caeterae pestes, recedat omnis iniqua doctrina.
Doceat Deus, non Arius: doceat Dei Filius, non Filii
adversarius. Dic, Domine meus Jesu, doce, discam quod doceam.
Sabellianus dicit, Ipse est Pater qui Filius. Arianus dicit,
Alius est Pater, alius Filius; Pater major, Filius minor.
Adversatur, clamat, litigat, pugnat, turbas congregat, contra
Christum dimicat. Ille sanguinem fudit, ut redimat; iste pecuniam
spargit, ut perimat. Speluncam fabricat , illic catholicum
praefocat, christianum vocat paganum , baptizato ingerit Baptismum,
contra id quod scriptum est, Qui semel lotus est, non indiget denuo
lavari (Joan. XIII, 10). Clamat homo, Christianus sum:
quid me dicis esse quod non sum? Clamat, Fidelis sum: et ille
dicit, Accipe a me pecuniam. Clamat, Redemptus sum: et ille
dicit, Accipe a me aurum. Quid das, aut quid aufers? Das
pecuniam, ut auferas gratiam: das pecuniam, ut auferas vitam: das
pretium, ut auferas quod emptus sum. Quid emis ab empto? Pretium
meum, non aurum, sed sanguis Christi est: non me seducis, non me
decipis; quantumcumque mihi conferas, non mihi tollis pretium meum.
Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20): nam
pretium meum non habet pretium. Clamat homo: Fidelis sum, et tu
exsufflas. Clamat, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
baptizatus sum, et exsufflas. Quid ergo Christiano reservas, in quo
Patrem et Filium et Spiritum sanctum exsufflas? An forte novam
fidem, novum baptisma, novum deum de transmarinis partibus advexisti?
Dic, meus doctor sancte Paule, doce, divini juris perite, sponsi
amice: homo iste modo venit, mundum subvertit, et fidei unitatem
scindit, Trinitatem dividit, non sibi consentientem rebaptizare
contendit; quid facio? In ipso Jesu per Evangelium tu me genuisti
(I Cor. IV, 15), in Christo baptizatus sum. An forte est
aliud baptisma aut alia fides? Absit, inquis: Una fides, unum
Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 5, 6).
Si ergo una fides est, imo quia et una est fides, unum Baptisma,
unus Deus et Pater omnium: jam credidi, jam baptizatus sum, jam
Deum habeo Patrem: quare homicidam patior Arianum? Subveni,
Domine meus Jesu, et accingere gladium tuum circa femur,
potentissime (Psal. XLIV, 4). Omnium potentissime,
egredere, occide eos in se, ut vivant in te, desinant persequi me.
Sabelliani te subtrahunt, Ariani te minuunt: tu quid dicis de te?
Pater dixit ut te audiamus: cum te audimus, ipsum audimus: uno ictu
utrosque percute adversarios. Pereant, inquit, vaniloqui, et mentis
seductores, Arianus et Sabellianus: nam Ego et Pater unum sumus
(Joan. X, 30). Non dixit, Ego et Pater unum sum; sed,
Ego et Pater unum sumus. Quod dico, unum, audiat Arianus: quod
dico, sumus, audiat Sabellianus. Non dividat Arianus, unum: non
deleat Sabellianus, sumus: sed ambo veniant, et sint etiam ipsi in
nobis unum, sicuti ego et Pater unum sumus (Id. XVII, 11).
Ergo si Pater et Filius unum sunt, imo quia indubitanter unum sunt,
non duo dii, sed unus Deus: non mimicum aliquid propheta scripsit,
sed verum dixit, Domino dicente, Ante me non est formatus Deus, et
post me non erit (Isai. XLIII, 10). Docuit veritas
veritatem, et gladio bis acuto omnem peremit errorem. Si adhuc
haeretici reluctantur, audiant Catholici definitivam sententiam, quam
sequantur.
|
|