|
10. Conclusio. Audistis Patrem quid dixerit de Filio, audistis
Filium quid de Patre dixerit vel de se. Si quis vobis
evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Galat.
I, 8). Diximus de Patre et Filio quod potuimus, et quantum
potuimus, si tamen aliquid digne potuimus. De Spiritu sancto
tacuimus, sed non eum separavimus; quidquid enim de Patre et Filio
diximus, etiam de Spiritu sancto diximus. Est enim in illis et cum
illis aequalis et unus, non minor, aut tertius deus. Quid aliud
dicam fatigatis fatigatus? Qui Spiritum sanctum a Patre et Filio
aeternitate et substantia vel communione separat, et qui negat
Spiritum sanctum non esse Patris et Filii, plenus est spiritu
immundo, vacuus Spiritu sancto. Ideo enim Deus dicitur charitas
(I Joan. IV, 8), quia non partibus dividit unitatem, sed
ineffabiliter coagulat Trinitatem. Ipsa est enim Trinitas unus
Deus, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4), qui
in se credentes custodit in saecula saeculorum. Amen.
|
|