|
Verba Job. Vere scio qui ita est; id est, quia
secundum iniquitates meas haec mihi restituit: sed non sicut vos
arbitramini; sed quia nemo est in conspectu ejus justus. Non
respondebunt ei unum de mille. In omnibus quippe convincet. Qui in
vetustatem perducit montes, et nesciunt: id est ad infirmitatem; ut
est, Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Qui
vertit eos in ira. Irascendo eos vertit, id est, ut aliud inveniant
quam appetierant, cum qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV,
11). Qui commovet orbem a fundamentis: per vocationem, quae facta
est, per quam commoti sunt excellentes in mundo. Et columnae ejus
movebuntur. Qui praecipit soli, et non oritur: ut aut sapientia non
intelligatur, aut qui scripserunt; ut est, Signa librum (Dan.
XII, 4). Qui extendit coelum solus: Ecclesiam, quae proprie
Dei sedes est, quam extendit per totum orbem; solus, ad
significandam unitatem Trinitatis. Nam utique per Filium in Spiritu
sancto omnia facta sunt. Et ambulat super mare tanquam super terram.
Super terram, id est, firmiter confirmans Ecclesiam in saeculo, vel
subjiciendo sibi peccatores, in quibus non mergitur, non cedendo
tentationibus eorum. Si transgressus me fuerit, non videbo. Si
altior me fuerit, aut celeritate perstrinxerit me, non eum agnoscam.
Opus est ergo ut et congruat infirmitati meae, et non me deserat. Si
enim morti tradiderit, quis avertet? Morti enim tradit, cum vel
transgreditur, vel transit ut nesciatur. Haec est mors animae, ut
Deum nesciat. Ipsius enim inavertibilis ira. Aliorum enim potest
averti a potentiore. Ab ipso subdita sunt caetera sub coelo: excepto
ipso coelo, id est rationali creatura; quia si ipsa sibi caetera
subdidisset, nunquam per ea, quae sibi subdiderat, puniretur: quia
vero Deus ei illa subdidit, punitur per ea, quando offenderit eum qui
subdidit. Quod si etiam justus fuero, non exaudiet me: rogans eum,
praesumens de mea justitia. Comparans enim ea his quae apud se sunt
incommutabilibus et perpetuis, tanquam injustum me non exaudiet. Ergo
ejus mihi misericordia necessaria est. Judicium ejus rogabo: quia ego
judicare non possum me justum esse. Unde est, Sed neque meipsum
judico; qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3,
4). Si vero invocavero, et non exaudierit; non credam quoniam
exaudivit vocem meam. Cum judicium ejus rogo, si non exaudierit, non
credam quod vel aliquando exaudierit me: occultis enim causis me
audivit, non merito deprecationis meae. Aut certe, non credam non me
exauditum nunc: aliquando enim exauditus sum. Aut ita, Quia si
exaudierit quod peto, credam etiam exauditum me: nam si non
credidero, quamvis fiat quod peto, tamen non exauditus sum; ut signum
exauditionis credulitas postulantis sit. Ne forte in turbine me
conterat. Propterea quaero judicium ejus, ne in turbine me conterat.
Multas enim tribulationes meas fecit sine causa: quorum causa me
latuit. Aut certe confitentis vox est, flagellis Dei confitentis non
se esse correctum, et idcirco posse turbine conteri, quasi majori
supplicio. Non enim sinit me respirare: tam multae sunt tribulationes
meae. Etenim quia potest, obtinet. Vincit, ut voluntatem ejus
faciam, non meam. Quod etsi fuero justus, os meum impia loquetur:
si me justum putavero. Verumtamen auferetur vita mea. Quamvis
nesciam si impie egi, tamen auferetur vita mea, ut patiar quae nolo,
aut non faciam quae volo. Unum est quod dixi, magnum et potentem
disperdit ira. Id est, propter hoc unum fiunt tribulationes
hominibus, ut magnus sibi potensque nemo videatur, praesumens de
viribus suis. Quia nequam homines in magna morte erunt: non in
mediocri, in qua sunt etiam justi, cum tribulantur, et ab eis
deridentur. Terra tradita est in manus impii: aut corpus justorum,
non anima, cum eos persequuntur, aut quando impius dominari
permittitur. Potest et accipi homo peccator in manus diaboli secundum
mortalitatem suam. Faciens judicium ejus operit: aut ipsius impii
judicium, aut justi; in hoc enim tempore opertum est. Aut certe hoc
ipso facit judicium ejus, id est, eo illum punit, quo occultat ei
providentiam suam: ut est, Prae magnitudine irae suae non requiret
(Psal. II, 25). Vel eo justum vindicat, quo occultat
persecutori ejus judicium suum, id est providentiam suam, ut arctius
peccatorum laqueis per impunitatem capiatur. Quod si non est, quis
ergo est? Potest hoc de Domino intelligi, qui et derisus est, et
cujus terra, hoc est, corpus traditum est in manus Judaeorum, et
cujus judicium faciens occultavit majestatem ipsius. Quod si ipse non
est, quis ergo est, qui majora faciat, quam fecit ipse? Vel sic,
Quod si non facit Deus judicium justi vel impii, quis potest facere?
Vita autem mea levior est cursore. Tanquam fugitivos dicit homines a
justitia discedentes; ut ille filius minor profectus in regionem
longinquam (Luc. XV, 13). Aut quasi aquilae volantis, et
quaerentis escam. De superioribus, in quibus naturaliter animae
rationales beatae sunt, id est operibus justitiae, inclinaverunt se ad
terrenas voluptates. Quod si et locutus fuero, obliviscor dum
loquor. Locutio; quemadmodum affectum habuit ad exteriora, sic anima
dum progreditur ad ea quae foris sunt, cupiditate fruendi creatura,
obliviscitur interiorem Creatorem. Declinans in faciem ingemiscam.
Illam enim declinationem dolores sequuntur. Commoveor omnibus
membris: timor, quo incipit recurrere. Et quia sum impius, quare
non sum mortuus, et laboro? Scio, subaudis. Aut dicit se
laborare, quia impietati mortuus non est. Et mundatus fuero mundis
manibus: aut Dei manibus, aut suis; id est, bonis operibus per
regenerationem. Satis in sorde me tinxisti: in istam mortalitatem
perductum. Et exsecratum me est vestimentum meum: immortalitas, qua
cupimus supervestiri (II Cor. V, 4); sed quia non possumus in
hac corruptione, ideo dicit, Exsecratum me est vestimentum meum.
Non es enim homo, sicut et ego, cui contradicam. Homini enim possem
demonstrare justitiam meam; in tuo autem judicio invenior injustus.
Utinam esset nobis arbiter! Videtur blasphemare, nisi illum
Mediatorem Dei et hominum (I Tim. II, 5) optare
intelligatur, ut per eum alleget preces suas. Hoc modo enim ille
audit inter utrumque positus, et arguit hominem. Filio enim omne
judicium Pater dedit (Joan. V, 22). Et qui argueret, et qui
audiret inter utrumque. Avertat a me virgam suam. Transeat timor
Legis, ut adoptionis libertate et charitate illi conjungar. Non enim
sum mecum: quia his haereo quae foris sunt.
|
|