|
Proferam contra me sermones. Haec confitentis sunt.
Et dicam ad Dominun, Noli me docere impium esse. Noli me tentare
ultra quam possum ferre, nec mihi sinas accidere, quibus mihi impietas
persuadeatur. Aut bonum est tibi, si inique egero? Non est autem
tibi bonum, si inique egero: non ergo injuste me ita constituisti.
Quia despicis opus quod manus tuae fecerunt? Si quod despicis opus
manuum tuarum. Ad consilium impiorum animadvertisti? sed non ejus
impietatis quae hominibus apparet. Et, Ad consilium impiorum
animadvertisti? non quia placet illi ut inique agant. Aut sicut homo
perspicit, perspicis? quia utique non sicut homo perspicis; ideo in
consilio impiorum animadvertisti. Est enim impietas quam tu solus
vides, et ab hominibus non videtur. Aut humana est vita tua? id
est, brevis, ut non possis de perpetuitate judicare. Et peccata mea
investigasti. Non enim latere te potuerunt quae latent homines. Scis
enim me nihil impie fecisse. Nam quantum ad homines, nihil impie
feci. Sed quis est qui de manibus tuis eripiat ? judicantis. Sicut
Deus judicas, cum vides etiam eas impietates quas homo non videt.
Postea vero mutatus percussisti me: se scilicet mutato, non Deo;
quia mutatus homo mutatum Deum sentit, ut per tenebrarum diuturnitatem
mutati oculi mutatum solem sentiunt. Memor esto quia de luto finxisti
me. Tua ergo misericordia indigeo. In terram me iterum convertes:
morte, quae poena est peccati. Nonne tanquam lac mulsisti me? Quia
etiam jam mortalibus praebuit misericordiam, cum homines de hominibus
informi primordio formavit. Haec ergo cum in te sint, scio quia omnia
potes: quia tantae bonitatis sunt, ut carnalem quoque substantiam
operentur. Quod si et peccavero, custodies me: aut ut me non
perdas, aut ne lateat peccatum meum. Et si justus fuero, non possum
respirare: in conspectu hominum. Nam tu vides peccata quae homines
latent. Plenus enim sum opprobrio: in conspectu tuo. Et capior
sicut leo ad occisionem. Est superbiae peccatum quod homines latet,
quando etiam in factis laudabilibus possit obrepere. Iterum autem
commutatus saevissime crucias me: post poenam peccati, qua mortalis
factus est homo. Secundum has dicit tribulationes, quas in hac vita
homines patiuntur; quia repente pleraeque accidunt tribulationes, quae
turbant quietem ipsius vitae mortalis, cum in salute est, vel in
securitate rerum quamvis temporalium, quam misericordiae Dei
deputavit. Instaurans in me tormenta mea. Quia jam ipsa mortalitas
tormentum est, de qua tribulationes aliae fiunt. Quare ergo de ventre
eduxisti me? de obscuritate ad notitiam, quae sola majoris miseriae
est materia, cum subvertitur: hanc generationem superius etiam
commemoravit. Et essem tanquam non fuissem: penitus ignotus. Unde
est, Vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt (Rom. IV,
17), id est, secundum ignobilitatem. Aut numquid non est tempus
parvum vitae meae? Non enim propter longitudinem vitae meae mortuus
non sum; cum utique parvum sit quod vivo. Patere me, donec
requiescam pusillum. Post misericordiam qua de limo fecisti me, et
mutatum mortalitate percussisti me, et ipsa mortalitate consolatus es
me, deinde exercuisti me tribulationibus. Patere ergo me, ut
requiescam in te: Antequam eam in poenas unde reverti non licet. Ab
his enim quas supra commemoravit, licet reverti, si se homo ad Deum
converterit. Vult autem requiescere antequam eat in poenas aeternas,
ad hoc utique, ut non eat. Quemadmodum si dicamus alicui, Corrige
te, antequam damneris: non enim cum se correxerit, damnabitur. Ubi
non est lux, nec est videre vitam hominum. Illa est enim vita
hominum, ubi est lumen verum, quod illuminat omnem hominem (Joan.
I, 9). Alia est terra viventium, alia terra morientium.
|
|