[Ib. XI.]

Verba Sophar Minaei. Aut numquid videbitur eloquens justus esse? Putat enim, Job verbis magis quam operibus abundare. Beatus natus homo, brevis vitae. Sententiam suam illi replicat, quam vult intelligi loquaciter dictam et inaniter. Cum nemo sit qui contradicat tibi. Quia quando dicebat, nemo ei contradixit. Sed quomodo Dominus loquatur ad te. Ea loquere potius, quibus misereatur tui Deus. Quia duplex erit super te: corripiendo, et consolando. Et tunc scies quia digne reddita sint tibi a Domino quae peccasti: post correctionem sequente illuminatione. Aut vestigium Domini invenies: ut velis Deum reprehendere. Sublime est coelum, et quid facies? ut invenias sacramenta coeli. Non enim debes eum reprehendere, cujus opera non comprehendis. Quis dicet illi, Quid fecisti? Et hoc enim recte erit factum, si Deus hoc fecerit: quia facere aliquid ille nisi recte non potest. Ipse enim novit opera hominum iniquorum. Non iniqui operis est. Unde vult intelligi quia stulte hic, quem iniquum putat, reprehenderit Deum: sic enim eum loqui existimavit. Homo vero aliter nutat sermonibus. Modo illi placet Deus, modo illi displicet; cum apud Deum sit firmitas. Et vir natus mulieris tanquam onager erit in deserto: cupiditate libertatis, impatiens dominatoris atque domitoris. Et extendens ad eum manus tuas: ut acceptet opera tua. Si iniquum quid est in manu tua. Ipsa duo repetivit, sed ordine mutato. Et iniquitas in domo tua non maneat. Hoc dixit cor. Sic enim fulgebit facies tua tanquam aqua: pura conscientia. Tanquam fluctum qui non praeterit, et non terreris: nisi omnes tangat in hac vita. Et oratio tua tanquam lucifer erit: ante illuminationem praeibit; quasi et ista ad prophetiam sanctae civitatis vel ad populum Dei pertinentia, audita, vel revelata dicuntur, sicut a superioribus amicis ejus dicta sunt. Et rogabunt faciem tuam multi. Omnia ista de Ecclesia.