|
Verba Job. Sed justus vir et sine crimine venit
in derisum. De Domino intelligendus est. Sensus: Non ergo mirum
si et ego vobis in derisum veni. Et domus ejus ut devastaretur ab
iniquis: Ecclesia a persecutoribus. Imo vero nullus confidat, cum
sit nequam, se impunitum futurum: quia judicium a domo Dei (I
Petr. IV, 17). Tanquam inquisitio in eos non sit futura: non
confidant. Sed tamen interroga quadrupedia, si tibi respondeant.
Ideo recte inquirit iniquos, quia ex operibus potuerunt cognoscere
Creatorem, et colere debuerunt. Non enim creaturarum responsione
doceri debuerant; cum acceperint rationem qua ista cognoscerent. Si
non in manu ejus est anima omnium viventium. Hinc ergo scitur, quia
ipse omnia creavit, quia anima omnium viventium in manu ejus. Et
spiritus omnis carnis hominis: omnis carnis humanae, id est rationalis
anima. Auris enim sermones dijudicat. Quemadmodum sensus sensibilia
dijudicat, ita spiritualia spiritus, qui debuit cognoscere, quoniam
in manu Domini est, opera Domini. In multo tempore sapientia est.
Non utique in multo tempore; sed apud Dominum, a quo petenda est.
Si destruxerit, quis aedificabit? propter virtutem destruxerit, et
propter sapientiam clauserit, ut ad eam non perveniat. Si prohibuerit
aquam, siccabit terram: sapientiam ipsam, terram vero hominem. Quod
si et emiserit, perdet evertens terram. Multis enim sapientibus
factis turbabuntur peccatores. Qui ducit consultores captivos.
Subjugat enim sibi eos qui se consulunt. Judices autem terrae in
pavorem misit: aut Judaeos, aut Pilatum, aut sensu terreno
judicantes. Qui collocat reges super sedes: id est, Apostolos. Et
circumdedit balteo lumbos eorum: id est, continentia. Qui emittit
sacerdotes captivos: ut ab hominibus ducantur; et significantur
Judaei. Qui permutat labia fidelium. Permutat in bonum, ut non de
justitia sua, sed de gratia ejus praesumant. Et intelligentiam senum
cognovit. Cui placet intelligentia senum. Unde est, Cogniti estis
a Deo (Galat. IV, 9): cui adversarium est, Non novi vos
(Matth. XXV, 12). Et bene coepit a fide, et pervenit ad
intelligentiae canos. Qui revelat profunda de tenebris: aperiendo
prophetias. Et produxit in lucem umbram mortis: id est, fecit ut
cognosceretur vita ista, quia umbra mortis est. Decipiens gentes, et
perdens eas: putantes quod nocerent Ecclesiae Dei, cum sibi
nocerent; quod de impiis intelligendum est. Sternens gentes, et in
viam ducens eas: ad humilitatem, tanquam illum asinum. Reconcilians
corda principum populi terrae: sibi reconcilians vel Judaeos vel reges
terrae, qui primo persequebantur Ecclesiam. Seduxit autem eos in
viam quam non noverant: subruendo Legis opera, ut simpliciter
intelligerentur; hinc eis visus est peccator. Quo errore tenebrati
sunt tanquam ebrius.
|
|