[Ib. XIII.]

Et arguam in conspectu ejus, si voluerit: ut arguat seipsum; quod est confessionis. Et curatores malorum omnes vos. Bonos enim non potestis consolatione curare. Audite ergo objurgationem oris mei: in vos. Et ante conspectum ejus profertis dolum: cum vultis vos videri justos, quod non estis. An subtrahitis vos ipsos judices fieri? Numquid potestis dissimulare, et non judicare, quia de vobis verum dico? Si enim omnia facietis, adjiciemini ei: id est, etiamsi omnia praecepta faciatis, inveniet in vobis quod arguat. Nemo enim justus in conspectu ejus. Quod si et occulte personas mirati fueritis: suas, seipsos justificando, non solum ad homines, sed etiam ad seipsos. Corpus autem luteum: ut fragilitatis saltem vestrae consideratione timeatis. Apprehendens meas carnes dentibus meis. Non mihi parcam, ut non solum vos arguam, sed etiam me. Et animam meam ponam in manu: inspiciendam, ut nihil celem, sive ut computem peccata mea. Licet occidat me ille qui potens est, qui et coepit: quamvis occidat peccata mea. Tamen loquar, et coram eo arguam me: non me justificabo, abscondens peccata mea. Ecce ego appropinquo judicio meo: ut judicem de me; quasi ipsa sit hominis justitia, in confessione sibi non parcere. Tunc a facie tua non abscondar: quemadmodum absconduntur peccatores. Manum aufer a me: ut nihil in me sit castigandum, et sit in me charitas. Et timor tuus non me terreat. Quot sunt iniquitates meae? Hinc potest videri illud dixisse, Animam meam ponam in manu mea: ad computandum. Aut putas me esse contrarium tibi? Cum utique infirmus sum, et quasi hoc metuis, ne si justificatus fuero, par tibi sim; cum folium sim. Ergo est aliqua latens causa, quando haec non est. Et imposuisti mihi peccata juven tutis. Ut haec sit causa, quare dicat abscondi a se peccata sua, quia superbierit, quod est peccatum juventutis. Et posuisti in compede pedem meum: in vinculo mortalitatis. Et radices pedum meorum contemplatus es: cupiditates meas. Qui veterasco sicut uter: ut vinum novum portare non possim: aut (ut panno novo consui) velut vestimentum quod a tineis comestum est.