[Ib. XIV.]

Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae: poenae. Et hunc fecisti venire in judicium coram te. Quamvis ita mortalis sit, et ipse habet tamen unde rationem reddat: exigitur enim de illo quod potest, quamvis perparum possit. Dinumerati enim sunt menses ejus apud te. Eo enim quod temporalis est, de peccato convincitur: nam aeternum illum tu feceras. Discede ab eo; sine, requiescat: secundum opinionem carnalis et animalis hominis, cui totum bonum haec vita est. Et ideo sibi vult parci, ut fruatur hac vita. Est enim arbori spes. Irridenter haec pronuntianda. Utique enim magis est spes homini: quod carnales nolunt credere. Vir vero cum mortuus fuerit, abiit. Et hic ironicè. Tempore enim minuetur mare; nam post impletur. Dicit autem de his locis, ubi accessus et recessus fit, vel quod omnia littora latenter minuuntur et augentur, horis lunaribus scilicet, cum oritur luna, vel nobis vel aliis usque ad medium coelum crescit, et inde minuitur. Usquequo coelum est, non consuetur: ad novum, id est ipsi coelo. Atque utinam apud inferos me custodisses. Usque adeo est spes resurrectionis, ut jam et his carerem vitae incertis. Et abscondisses me, donec requiesceret ira tua. Hinc est, Abscondere pusillum, donec transeat ira Domini (Isai. XXVI, 20); id est, donec transeat ista mortalitas, et ad resurrectionem veniatur. Si enim mortuus fuerit homo, vivet. Nam haec non est vita. Consummatis diebus vitae suae: tunc vivet. Deinde vocabis, et ego respondebo tibi: obediens tibi, sine impedimento mortalitatis. Signasti in sacculo iniquitates meas: ut redderes mihi. Annotasti si quid invitus erravi: etiam hoc annotasti. Invitum autem errare poena peccati est. Et quidem mons cadens defluit. Ita et homo ex altitudine et firmitate sua cecidit. Et petra veterascit in loco suo: ut homo in genere suo et conditione sua. Et alluvione frequentium gurgitum: quasi et homo ita ad exilitatem perductus sit, cum crebris cupiditatum alluvionibus atteritur. Spem vero hominis perdidisti. Gradus fecit de monte ad petram, a petra ad lapides, a lapidibus ad arenam; quia has minutiones carnales patiuntur. Et bene jam perdidisti dixit. Impulisti enim in finem: in consumptionem. Ut pereat spes ista qua carnales gaudent. Mutasti faciem ejus, dimisisti eum: cum imago Dei in eo exterminata est. Et cum multi fuerunt filii ejus, nescit: quia moritur, quamvis propagetur soboles. Sed carnes ejus super eum doluerunt: id est, talem conditionem suam homo carnaliter dolet, et animaliter luget. Spiritualis enim novit, quia etsi exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): quia hoc fieri sentit in seipso.