[Ib. XV.]

Verba Eliphaz Themanitis. Et implevit dolore ventrem. Spiritus enim scientiae per consolationem sanat potius a doloribus: tu autem qui imples ventrem dolore, non spiritu scientiae respondes. Nonne tu repulisti timorem? Deum non timuisti, in eum talia dicens. Et elegisti linguam malorum: qua homines maledicunt. Quid enim? numquid primus homo natus es? quia tantum superbis. Aut ante colles concretus es? Etiam montes nomine collium accipiendos, id est, ante omnes virtutes, spiritus potentes. Sed et senex et decrepitus in nobis est. Qui sciat etiam quae nos nescimus, est inter nos, Quid ausum fuit cor tuum? et quid sustinuerunt oculi tui? speraverunt. Quid enim est homo ut sit sine crimine? quod et tu dixisti. Si in sanctis ejus non est fides: propter incerta temporum, quibus plerumque falluntur, ut multa dicant, et non faciant. Et coelum non est mundum ante eum: pro his qui habitant in coelo; aut certe coelum pro ipsis sanctis ponitur, quia in his habitat Deus. Quae sapientes dixerunt, et non celaverunt parentes suos. Quia etiam Judaeis Apostoli praedicaverunt. Ipsis solis data est terra: inhabitanda. Nec supervenit illis quisquam extraneus: nec sanctus homo vel angelus; id est, in securitate possidebunt. Cum putaverint se esse jam in pace. Ita dicit, quasi hoc putet ipsi Job evenisse. Non credit converti a tenebris: non credit ut convertatur a peccatis. Et decretus est in escam vulturum: aeriarum potestatum, quae mortibus peccatorum pascuntur. Sicut dux in prima acie decidet. Audax est, et non fert tribulationes. Qua elevavit manus contra Deum. An, quia elevavit? Et cucurrit contra eum contumeliose: adversaria faciendo quam praecepit. In crassa cervice scuti sui: praesumens de protectione sua. Quia operuit faciem ejus in adipe suo. Per adipem, id est, per exaltationem superbiae suae abscondit a se Deum. Et fecit capistrum super femora: ut libidinibus suis colligaretur, quo vinculo duceretur ad mortem. Quae enim illi paraverunt, alii auferunt: ipsum etiam regnum terrenum, vel quamcumque spem temporalem, quam cum toto mundo justi accipient. Et non ditabitur, nec permanebit substantia ejus: impii scilicet. Non immittet super terram umbram: id est, non viret. Sed stirpem ejus arefaciet ventus: tentatio. Praecisio ejus ante horam corrumpetur: priusquam sperat. Decidat tanquam flos olivae. Decidat a pace, vel quia meliora hos sequuntur, quemadmodum florem fructus. Testimonium enim impii, mors: signum. Et ignis comburet domus eorum qui munera accipiunt. Hi sunt enim impii qui munera temporalia praeponunt justitiae. Concipiet et in ventre gemitus. Ea quae sperat, in poenam illi proficiunt.