|
Verba Job. Audivi talia multa: non solum quae
vos dicitis. Consolatores malorum omnes. Malos potestis consolari,
quia ipsi vos imitantur, non bonos: et est vocativus. A nullo enim
vestrum audivi aliquid boni. Quid enim? numquid ordo in sermonibus
est spiritus? superbiae. Aut in quo molestum tibi erit? quamvis non
ames quod dicas. Et ego secundum vos loquor: quomodo digni estis.
Si subjecta esset anima vestra pro mea. Si vos pateremini quod ego;
loquerer sermonibus, non factis: ita nihil est loqui quod non facitis.
Si enim loquar, non dolebo vulnere. Ostendistis vos neque in
loquendo, neque in tacendo prudentes esse. Nam sapientes et cum
loquuntur, in consolationibus condolescunt; vel in confessione sua
loquentes, dolent vulnus suum; vel cum tacent, prudenter tacent.
Nunc autem lassavit me, et fecit stultum, et putrem: ut non contra
vos loquar, Deus fregit superbiam; ut stultus factus sapiens fiam.
Apprehendisti me, et in testimonium factus sum. Convicisti me de
peccatis meis, et adversum me ego sum testis. Et surrexit super me
mendacium meum: cum mihi justus videbar. Contra faciem meam
respondi. Hinc est, Statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX,
21). Iracundia usus dejecit me. Benedixit, usus iracundia; non
enim eam patitur: dejecit autem tanquam superbum. Fremuit super me
dentibus. Objurgavit me; ut dentes pro verbis intelligantur.
Sagittae piratarum ejus super me deciderunt. Aerias potestates quibus
utitur Deus, et eis permittit ut aut exerceantur boni, aut puniantur
mali. Piratae autem, quia in hoc mari navigantibus insidiantur.
Acie oculorum irruit. Non dissimulavit a peccatis meis, tanquam
innuit ut punirer. Ipse enim tanquam lumen est, punitoribus ostendens
puniendos. Ruina mihi fuit aspectio ejus. Aut ita: Fecit ut
viderem peccatum meum; ante enim non sic mihi ad sensum perductum
fuit. Acriter percussit me in genibus, et simul concurrerunt in me.
Deo enim percutiente, illi concurrerunt angeli satanae. In pace cum
essem, discerpsit me. Ab ipsa pace aut a memetipso discerpsit, ut ab
adversariis et sibi adversantibus dilacerarer. Et tenens comam meam
divulsit: per peccata mea me adversum me divisit. Statuit me sicut
signum: in quem jacularentur, ut solet signum poni jaculantibus, quo
jacula dirigant. Circumdederunt me lanceis, emittentes in renes
meos; non pepercerunt: propter desideria carnalia, quae sibi impacta
dicit, per malas persuasiones ab angelis malis. Effuderunt in terra
felmeum: ut terrena bona zelarer in iis qui his abundant. Dejecerunt
me prostratione magna: ne carnalem prostrationem intelligeremus.
Cilicium assuerunt corio meo: peccata interiora, quibus reminiscitur
se fuisse in bonis. Et super palpebras meas umbra mortis. Volo
videre, et impedit me consuetudo carnalis. Terra ne operiat super
sanguinem carnis meae: id est, ne si immunda fuerit oratio mea optando
terrena, accedat cumulus terrae super vinculum mortalitatis meae; quod
significavit nomine sanguinis: id est, ne cupiditate terrena majoribus
calamitatibus voluntarii peccati operiar, quod est illud naturale
peccatum de conditione mortali, Nec sit locus clamori meo.
Intercludatur meritum orationis meae. Et nunc ecce in coelis est
testis meus. De Domino videtur dicere, quia nondum in terram
descenderat. Et conscius meus in excelsis: propter participationem
mortalitatis. Dijudicetur vir cum Domino. Veniat Dominus, ut cum
eo vir judicetur, tanquam Joannes cum Christo. In quorum
dijudicatione intelligitur quid distet inter hominem perfectum, et
Deum hominem factum. Sicut filius hominis ad proximum suum: Dominus
homine suscepto, ad eum qui inciderat in latrones (Luc. X,
30). Anni enim dinumerati venerunt mihi: quod mihi per Christum
subveniatur plenitudine temporum (Galat. IV, 4). Et viam per
quam non revertar, ingrediar: viam renuntiandi saeculo.
|
|