|
Defeci agitatus spiritu: ordo, Defeci spiritu,
laboribus concussus. Oro ut sepeliar, et non contingit mihi: ut
absorbeatur mortale a vita. Ingemiscimus enim gravati, in quo nolumus
spoliari, sed supervestiri (II Cor. V, 4); id est, mutemur
potius quam moriamur. Quod utique, quamvis hoc homo cupiat, non
contingit. Debet enim mortem condemnatione peccati. Preces adhibebo
cum labore, et quid feci: nonnihil feci impetrans. Furati sunt
externi bona mea. Ipsam immortalitatem, qua spoliatur, significat,
qui semivivus a latronibus est relictus. Quis et iste? qui mihi
subventurus est, Dominum significans. Sed ideo dicit, Quis est?
quia inter homines futurus erat, ut vix ab eis discerneretur. Ad
manum meam ligetur: vinculo charitatis, ut custodiat me, et ducat quo
vult. Quia cor eorum abscondisti a prudentia. Qui eum non
cognoverunt abscondisti. Propter hoc non exaltabis eos, Quia humiles
non fuerunt, ideo caecati sunt, et non potuerunt humilitate Christi
exaltari. Parti annuntientur mala. Quod caecitas ex parte in Israel
facta est (Rom. XI, 25), sive quia eis mala videbantur quae
Christus annuntiabat, ut dicerent, Seducit turbas (Joan. VII,
12); sive per Prophetas quae annuntiata sunt de caecitate Israel,
non utique toti, sed parti acciderunt. Et oculi super filios eorum
tabuerunt: admiratione miraculorum, quibus dictum est, Si ego in
Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matth.
XII, 27)? Posuisti autem me in loquelam nationibus: hominem
quem redemisti, id est, Ecclesiam de qua loquerentur nationes, sive
quae loqueretur nationibus. Et in risum illis deveni: aut
nationibus, cum ei detraherent; aut Judaeis, qui loquebantur
nationibus. Obscurati sunt ob iram oculi mei. Obscurati sunt oculi
Ecclesiae, id est Apostoli, cum intellecti non sunt ab iis qui hac
poena erant puniendi. Et expugnatus sum valde ab omnibus. Tam
Judaei enim quam Gentes expugnaverunt Ecclesiam. Et mirati sunt
super hoc veraces: vel quare potestas data sit impiis in Ecclesiam,
vel quare ab impiis Evangelium agnitum non sit. Justus autem super
inimicum consurgat: qui temporaliter cadit persecutionibus, ut postea
infidelibus dominetur. Et purus manibus sumat audaciam: spei
audaciam, ut confiteatur Christum et in persecutione. Non enim
invenit in vos veritatem. Omnibus enim tam Judaeis quam aliis gratia
necessaria est. Et convulsae sunt compages cordis mei: ut non celem
peccata mea. Noctem in diem posuerunt: impii. Unde est, Vae illis
qui dicunt quod bonum est malum, et malum bonum; qui ponunt tenebras
lucem, et lucem tenebras (Isai. V, 20). Si sustinuero,
inferi domus mea erunt: pertulero peccata mea, ut non confitear.
Interitum appellavi patrem meum. Non ero filius vitae. Appellavit
autem Deus. Matrem meam et sororem tabem. Ex eo quod
inseparabiliter haereant, tanquam cognati. Quae est enim mihi jam
spes? subauditur. Si sustinuero. Aut bona mea videbo? quibus
seductus converti noluit, et sustinuit peccatorem.
|
|