|
Verba Baldad Sauchitis. Et lumen impiorum
exstinguetur. Noli ergo mirari si et tuum tanquam impii lumen
exstinctum est. Lux ejus fuerunt tenebrae in domo: claritas domus
ejus; id est, aut diabolus aut Antichristus. Et lucerna super eum
exstinguetur: exiguum et terrenum lumen. Accipiant infimi substantiam
ejus. Quae habere ille voluit, habeant humiles. Immissus est enim
pes ejus in laqueum. Ipse enim captus est, Dominum persequendo.
Confortavit super eum sitiens: ut vincant eum esurientes et sitientes
justitiam. Absconditus est super terram funiculus ejus: quo
capiatur, hoc est, ea quae illi quasi conceduntur. Et captio ejus in
semita: qua transit. Per circuitum perdant eum dolores: undique.
Et multi circa pedes ejus veniant in angustia famis: multi qui eum
sequuntur, vel qui ei obsequuntur. Comedantur rami pedum ejus:
doctrinarum ejus, id est, qua it. Rumpatur de habitaculo ejus
sanitas: tranquillitas hujus vitae. Et teneat eum necessitas causae
regalis: opportunitas punitionis ejus, quae valebit ad gloriam Dei,
propter quod modo illi permittitur cupiditas sua. Causam regalem
dicit, quia se Christum jactabit. Habitet in tabernaculo ejus in
nocte ejus. Necessitas causae regalis cruciet conscientiam ejus;
appetitio tyrannidis: in nocte, in supplicio caecitatis ejus, quando
damnatur. Aspergentur speciosa ejus sulphure: quibus placebat, igne
fetido concrementur. Et de sursum irruet messio ejus: a Deo. Et
non sit nomen ejus in facie platearum ubi erat: tollatur de memoria
populi. Et non sit cognoscibilis in populo suo. Ad tantam
dejectionem veniat, ut a suis non agnoscatur. Nec resalvetur sub
coelo domus ejus. Aliqui enim resalvabuntur. Sed in populo ejus
vivant alteri. Aliis subjugetur populus ejus.
|
|