|
Et opera magna erant ei super terram: quia
operabatur de ipsis operibus. Faciebant convivium quotidie, donec
eorum numerus impleretur. Signum est charitatis. Et offerebat pro
eis victimas, secundum eorum numerum. Intelligendum, alias esse
peculiares confessiones, quasi singulas victimas; aliud vero
sacrificium pro omnium et pro omnibus peccatis, quod significat dicens :
Ne forte peccaverint filii mei, et maledixerint Deo in cordibus
suis. Bene additur, Ne forte; quia in corde eos maledixisse
suspicabatur. Et ecce venerunt Angeli Dei, ut starent coram Deo.
Affectio animae ad veritatem non potuit aliter narrari, nisi
temporaliter et localiter quodam modo diceretur. Et venit equidem
diabolus cum eis. Utrum quia non potuit, nisi per eos audire, dictum
est, cum eis. Et dixit Dominus diabolo: Unde ades? Collatio
praeteritae actionis cum eo, unde permittitur aliquid deinceps agere,
responsio ad interrogationem est: ipsa vero interrogatio vis divina
est, in qua non permittitur agere quod libet. In cogitationibus enim
impii interrogatio erit (Sap. I, 9), ad manifestandum eum
nobis. Sed mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: da
potestatem. Nisi in faciem tuam benedixerit tibi. Pendens locutio,
id est, Si non tibi in faciem benedicet tactis rebus suis, quasi
subaudiretur, quid jubes? Et discessit diabolus a facie Domini: a
consultatione ad actionem. Et venerunt hostes et ceperunt eos.
Secundum illud, Qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes.
II, 2), etiam istos excitavit. Notandum autem quomodo in
hominibus habuerit potestatem, et in elementis, sed tamen datam a
Deo. Nudus exii de utero matris meae. Notandum quam consolatorie
loquatur, quamvis secundum consuetudinem luctum fecerit.
|
|