[Ib. XIX.]

Verba Job. Et destruitis me verbis. Infirmatis me, qui me consolari debuistis. Scitote tantum quia Deus fecit mihi sic: apud quem possum de peccato convinci, non apud homines. Et vallum suum circa me circumdedit. Fossa circa muros est; quo coactus sum ad confessionem. Ecce rideo opprobria, et non loquor. Utilitatem dicit confessionis; quia si vellet ridere peccatum suum, et non illud proloqui, clamaret, et non exaudiretur. In vultu meo tenebras posuit. Illuminationem vultus mei abstulit a me; quod contingit aversis. Et abstulit coronam de capite meo: dignitatem spiritualem, quam dat sapientia. Et disrupit me undique, et abii. Omnia tenebam, et abstulit illa a me: adversus illud quod acceperat virtutem continendi omnia. Et arbitratus est me tanquam inimicum. Sic me judicavit, quasi ei nocerem, si ei par essem. Et circumdederunt tabernaculum meum; cor et conscientiam. Fratres mei recesserunt: in spe correctionis, quia fratres sunt: quamvis primo correctionem meam aspernati sint; et eos secuti qui sibi aliena, hoc est perniciosa, suaderent. Et amici mei immisericordes facti sunt: in malis spiritualibus, qui non condolent proximis suis, sed potius eos irrident; quos non irriderent in malis carnalibus constitutos. Et scientes nomen meum obliti sunt me: non me cognoscentes, quod mutatus sum. Vicini domus, et ancillae meae: cum quibus secreta communicabam; adulatores, qui recedunt ab eo qui confitetur Deo: ipsi enim dicuntur ancillari. Servum meum vocavi, et non respondit: aut corpus, aut eos qui ei ad mala serviebant. Os meum deprecabatur, et rogabam uxorem meam: tanquam dicens, Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me (Psal. XLI, 12)? id est, cupiens ut ei consentiat, Invocavi blandiens filios uteri mei: quos genuerat, persuadens eis spem saeculi. Et quos dilexeram, consurrexerunt in me: in illa vita. In cute computruerunt carnes meae. Amore eorum quae forinsecus sentiuntur, computruerunt interiora mea. Nam utique leve est, si ad litteram accipiamus, tanquam scabiem habuerit. Et ossa mea in dentibus meis sunt. Firmitas et fortitudo mea in verbis est, non in factis. Miseremini mei, miseremini mei, o amici. Angelos videtur postulare, ut pro eo deprecentur, aut certe sanctos ut pro poenitente orent. Manus enim Domini est quae tetigit me. Manu Domini se tactum dicit, ut doleret vulnus suum, quod sine sensu ei fuit. Quare me persequimini, sicut et Dominus? detestamini et horretis sicut Dominus; vel objurgatis, cum jam confitear. De carnibus meis non satiamini. Non gaudetis, si carnaliter vivam. Stilo ferreo et plumbo: ut quemadmodum cedit plumbum stilo ferreo, sic cedant sermonibus meis corda hominum. Aut in testimonium in petris sculpantur: ut illi ea discant, qui firmi sunt ad evangelizandum. Scio enim quia aeternus est qui me resoluturus est: quia potest me reparare. Quorum ego mihi conscius sum: quia merui illa. Quae oculus meus vidit, et non alius. Hoc est, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11). Et omnia mihi consummata sunt in sinu: in interioribus ubi nemo videt, in conscientia. Quod si et dixeritis, Quid dicemus contra eum? Secundum quod dictum est etiam spiritualibus, Intendens teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Et radicem sermonis inveniemus in eo: ut de ipsius eum convincamus. Ira enim super iniquos veniet. Qui se extollunt super peccatores, et putant se tales esse non posse, ipsos dicit iniquos.