|
Verba Sophar Minaei. Non enim intelligitis magis
quam ego. Ad alios se convertit, qui cum eo Job consolabantur.
Eruditionem confusionis meae audiam. Oblique vult ut Job audiat
eruditionem confusionis suae: tunc enim potest etiam spiritum
sapientiae consequi. Haec autem locutio solemnis est, cum dicimus,
Bonum est mihi ut caveam, nam male mihi erit; cum volumus ut alius
caveat. Numquid haec nosti a saeculis? Ex quo sunt saecula, scis
haec. Et haec putat quod Job ignoret tanquam impius. Oculus
videbit, et non adjiciet. Non enim videbitur. Filios ejus disperdat
impius: sive imitatores ejus, sive seductos ab eo. Et manus ejus
succendantur doloribus: operibus ejus crucientur. Ossa ejus impleta
sunt juventute ejus. Superbit de firmitate sua. Abscondet eam sub
lingua sua. Non illam demonstrabit tanquam dolosus, ut tacite illa
utatur. Parcet ei, et non relinquet eam. Amans eam, et nolens ea
carere, non eam persequetur: aut, parcet ei Dominus, et hac
impunitate non eam relinquet. Et tenebit eam in medio gutture suo:
tanquam quod eum delectat. Et non poterit subvenire sibi. Non ideo
se liberabit. Fel aspidis in ventre ejus: in interioribus, in
occultis habens nocendi malitiam. Divitiae inique congregatae
evomentur: cum tormento interiorum et pressura cordis. De domo ejus
protrahet eum angelus. Quandocumque manifestabuntur occulta ejus per
tribulationes. Et furore draconum fulgebit: ut ille qui primo
occultus fuit, tribulationibus proditus, furore draconum fulgeat jam
palam. Interficiat illum lingua colubri. Seducat eum diabolus. Et
non videat mulctram pecorum: fructus ovium, id est, justitiae opera
non faciat, ut se inde intelligat posse redimi. Neque pabula mellis
et butyri: opera bona cum charitate et hilaritate cordis, et largitate
praebentis. Butyrum enim lac pingue est. In vanum et frustra
laboravit: quia non intelligit haec de his operando, quae ad
misericordiam pertinent. Unde et Dominus butyrum et mel dicitur
manducare (Isai. VII, 15), quia haec illi in humilibus ejus
praebentur. Quae egerunt ut durum quid: quod mandi non potest, nec
glutiri. Durum nescio quid est, puto, iniquitas vel superbia. In
desiderio suo non salvabitur: quia iniqua desideravit. Non erunt
reliquiae de cibis ejus. Transierunt cupiditates ejus. Cum putaverit
se repletum esse, coarctabitur. Non tam satietas est de plenitudine
cupiditatum, quam pressura. Si quo modo impleat ventrem suum. Talis
necessitas ei veniet, ut dubitet utrum impleat ventrem suum; cum
utique ista ideo quaerantur, ut pellatur necessitas. Hoc autem
dixit, quia tanto plus cupit, quanto plus habuerit. Et emittet super
eum furorem iracundiae: quia non vidit facere opera bona. Vulneret
eum sagitta aerea: perpetua. Pertranseat corpus ejus jaculum.
Penetret eum tentatio, ut et de his quae sperat, et de his quae
relinquit, vulneretur, tanquam a pectore per tergum trajectus.
Fulgura in tabernaculis ejus: terrores repentini in cogitationibus
ejus. Laedat advena domum ejus: diabolus, qui adventitius est ad
tentandum; si quidem habeat homo etiam proprias tentationes. Et
detegat coelum iniquitates ejus: coeleste judicium. Et possessio
bonorum ejus ab episcopo. Haec illi largietur Deus.
|
|