|
Verba Job. Et non sit mihi a vobis haec
consolatio: qua putatis bonis temporalibus gaudendum, cum communia
sint piis et impiis; et si quando quis iniquus esset, hinc in eum
vindicari: cum Job dicat usque ad sepulcrum permanere bona ista
impiis, et non in eos per ea vindicari. Quid enim? numquid humana
est castigatio mea? A Deo est mihi castigatio. Itaque et ipse
potest consolari, non vos. Aut quare non irascar? Nolite ergo me
ita consolari: nam impiorum utique felicitatem video. Respicite ad
me, et admiramini: tanquam inania dicentem. Si enim recorder,
perturbor. Indignitates humanae vitae, rediens ad affectum
praeteritum ab isto in quo nunc est, confitetur. Et tenentur carnes
meae doloribus: carnaliter doleo. Quare impii vivunt? Quaerit ab
eis causam, quia dicebant hic in impios vindicari. Et permanent,
sicut vetustate, oves eorum: quo modo possunt vetustate perseverare;
non enim semper erunt. Erant autem in manibus eorum bona. Non tulit
eis bona ipsa, cum haec dicerent. Imo vero, impiorum lucerna
exstinguetur: claritas temporalis, etiamsi non sicut isti
intelligebant. Deficiant filii ejus bona ejus: bona quae eis
persuasit, temporalia scilicet, aut Antichristi, aut diaboli.
Videant oculi ejus necem suam. Significat et hanc prosperitatem
ignorari ab his qui hac gaudent: in futuro autem ad sensum etiam
impiorum perducetur. Quia nulla voluntas ejus in domo sua post eum:
quia in conscientia sua Dominum non consecuti sunt in tribulationibus.
Licet numerus mensium ejus dimidiatus sit: quamvis praesentem coluerit
Deum, tamen quia non et futura speravit, quod est plenus mensium
numerus. Ipse enim homicidia judicat. Quia impii cum persuaserint
impietatem per dilectionem carnalium impietatum, futuro saeculo utique
occidunt. Non tamen talia homicidia judicant homines, sed solus
Deus. Hic morietur in robore simplicitatis suae. Videtur exsequi
occulta homicidia, commemorans largum unum, et alium avarum; quia
homines abundantes, et largi putantur et boni. Intestina ejus plena
sunt adipe: habet laetitiam. Et medulla eorum diffunditur:
intestinorum; quia non tenet intra se bona sua, sed impendit illa vel
in se, vel in aliis, Itaque scio vos audacter mihi insistere. Non
enim considerate dicitis. Quia dicitis, Ubi est domus principis?
vel impiorum vel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum
plerique etiam pleni his vitam finierint per ea puniendi. Et ubi est
velamen in tabernaculis impiorum? honor. Interrogate eos qui
transeunt per viam: qui non delectantur via, sed transeunt per eam.
Et signa eorum non ignorabitis: vel impiorum quae dant transeuntes,
dicentes quid eis futurum sit; vel a quibus cognoscantur impii. Quis
annuntiabit coram eo viam ejus? Coram impio viam suam nemo, nisi
Dominus annuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. Et tamen et
ipse Dominus in sepulcrum deductus est. Ita merces pietatis non hic
speranda est. Et super acervum vigilavit. Ante enim ipse
resurrexit, quam acervus resurgeret resurgentium. Dulces fuerunt ei
lapides torrentis: quos saeculum non subvertit, id est discipulos
suos. Et post eum omnis homo sequitur, et ante eum innumerabiles.
Aut post eum omnis homo, id est, unus homo: et ante eum
innumerabiles, qui nunc in numero hominum deputati sunt. Aut post eum
turba credentium, et ante eum Patriarchae et Prophetae. Quomodo
ergo consolamini me inaniter? praesentia bona vel mala suadentes.
|
|