[Ib. XXII.]

Verba Eliphaz Themanitis. Nonne Dominus est qui aocet sensum et scientiam? Quasi dixerit Job non eum recte judicare; cum utique reprehendi Deus non possit, nisi per intelligentiam, qua superior est, siquidem ab ipso detur homini. Et veniet tecum in judicium? ut compareris ei. Lumen tuum in tenebras conversum est: dignitas. Et dormientem te aqua operuit: securum inundatio tribulationis. An per nebulam dijudicat? quasi per nebulam videre non possit. Nubes latibulum ejus, et non videbitur. Latent eum quae in terra sunt. Et ambitum coeli percurrit: figuram, non et terram. Ergone semitam saeculi custodis? Quasi Job putarit a Deo res humanas non curari. Quia capti sunt immaturi: secundum se immaturi. Putabant enim se in perpetuum permansuros. Aut certe antequam pervenirent ad sapientiam: sed quia hoc audierant, non quia ista sentiebant isti amici Job. Et cogitatio impii longe est ab eo, et implet domos eorum bonis. Est longe ab eo cogitatio impii, quia non sic facit sicut sperat impius; id est, aut quia placet ei impietas, aut non videt eam. Videntes justiores erunt: intelligentes; quamvis isti non intellexerint, putantes quia hic redditur impiis. Et inculpabilis subsannabit eos: impios. Esto durus, si sustinueris patiens: hoc est, dura. Procul facies iniquitatem a tabernaculo tuo: conversationem vel vitam tuam; quamvis haec isti carnaliter dicant. Et ponens illud super aggerem in petram: adversus id quod dixit, Flumen decurrens fundamenta eorum. Quia humiliavit semetipsum: ipsum lumen. Et dices, Elatus est in superbiam: adversus superbos. Erue innocentem, et salvaberis munditia manuum tuarum. Noli deficere in bonis operibus, quia curat Deus humana.