[Ib. XXIII.]

Verba Job. Et quidem scio quia de manu mea est increpatioL: de peccatis meis. Et manus mea gravis facta est super gemitum meum. Ideo me percussisti, ut doleam. Et venire usque ad solium ejus. Ut sim tam sanctus, ut perveniam ad eorum numerum, qui sedes ejus sunt. Tunc enim possum dicere vera, et audire: unde et coeli dicuntur sancti. Et cognoscam causationes quas loquetur mihi: redditiones causarum, quibus se omnia juste judicare demonstrat. Et sentiam quae annuntiat mihi: jam proximus ei. An in multa virtute dijudicabitur mecum: ut per potentiam resistat mihi? Nequaquam. Tamen in terrore non abutatur me: propter peccata mea, pro quibus timeo modo, cum sum in terrore, non abutatur me. Caeterum cum ad eum venero: in illa libertate qua ego annumerabor solio ejus, omnia amabo, et non mihi resistet virtus ejus; quamvis modo possit me abuti, utpote peccatore: id est, faciat de me quod vult, etiam cum poena mea, juste tamen. Veritas enim et increpatio est ab eo: id est, non injuste increpat. Educit in finem judicium meum. Etiam si modo corripit, postea manifestabit. Nam si primus ambulavero, postea non ero. Non arroganter sperem, non infideliter desperem: hoc est, non declinare dextra aut sinistra. Inde est, Si ascendero in coelum, tu ibi es (Psal. CXXXVIII, 8). Quis me inde potest pellere? etc. A laeva quid aget, non apprehendam. Superiora repetit. A laeva autem dicit non se apprehensurum deditum temporalibus. Convertetur ad dexteram, et non videbo. Ideo non debeo esse a laeva. Convertetur autem dixit, quia ipse in spiritualibus est, unde ego me averto, si a laeva fuero. Scit ipse viam meam: ut etiamsi per tribulationes me duxerit, sequar. Probavit me sicut aurum: in tribulationibus. Egrediar in praeceptis ejus. De tenebris meis exeam, sed tamen in praeceptis ejus. Si autem ipse judicavit sic: ut per tribulationes me tanquam aurum probet. Propterea ad eum festinavi: quia me tribulavit, ideo relictis temporalibus ad eum festinavi. Et commonitus sollicitus fui de eo: ut his poenis carnalibus aeterna supplicia devitarem. Idcirco a facie ejus turbabor. Modo turbabor, ut caveam cogitans futurum judicium, ubi erit ejus manifestatio. Et Dominus mollivit cor meum. Et ipsum timere, quo cavet futuras poenas, misericordiae Dei deputat. Non enim sciret superventuras poenas et tenebras malis, nisi Dominus molliret cor ejus praesentibus tribulationibus: adversus illud, quod indurat Deus cor Pharaonis (Exod. VII, 3).