|
Quare Dominum non latuerunt horae: Quamobrem,
vel, Itaque. Finem transgressi sunt: Christum. Et inclinaverunt
pauperes a via justa: ut vel imitarentur eos, vel inde arbitrarentur
non esse divinum judicium, quia impunitam videbant malitiam qua eis
nocebant relinquentes justitiam. Simul absconditi sunt mites terrae:
cum his qui declinaverunt a via justa, absconditi sunt mites, ne mihi
ferrent auxilium. Nam tria sunt genera hominum in Ecclesia, cum fit
persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, alii patiuntur,
quorum personam sustinet Job. Et irruerunt asini feri in agro super
me. Stulti et indomiti, et ob hoc superbi, irruerunt super me
confitentem, scilicet Ecclesiam. Et exeuntes ad opus suum. Hoc
enim opus est eorum. ut in me irruant, id est, ad hoc deputati sunt a
Deo. Suavis factus est ei panis in adolescentes. Impio et
persecutori suavem panem dicit, id est persecutionem, qua libenter
fruebatur, cum eam faceret adolescentibus: ut adolescentes aut pro
amatoribus voluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus
consentiunt; aut pro eis qui tantum in Ecclesia profecerunt, ut
pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum pervenerint ad
robur illud virile, quo etiam persecutor contemnitur. Agrum ante
tempus non suum demessuerunt. Aut genera dicit persecutionum, ut
aliquem agri damno terrerent: aut pro agro Ecclesia intelligenda,
quam ante maturitatem persecutionibus metere voluerunt, id est,
antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis separarentur
(Matth. XIII, 29, 30). De stillicidiis montium
madescent: confugientes nudi ad speluncas, ubi saxa distillant.
Rapuerunt ab ubere pupillum. Pupilli et viduae plerumque ex persona
Ecclesiae accipiendi: est populus sub tormento. Et eum qui
ceciderat, humiliaverunt: desertum vel auxilio Dei, vel alicujus;
quod est magnae saevitiae, non talibus parcere. In angustiis
insidiati sunt inique: in necessitatibus. De civitate et de domibus
ejiciebantur. Ab eis ejiciebantur alii. Anima vero parvulorum in
gemitu valde: fuit. Ipse autem Deus eorum curam non habuit:
impiorum, quia modo curam eorum non habendo, fecit eos desperare de
judicio Dei; quia impune mala faciebant. Et ideo in tenebras traditi
sunt: ignorantiae judicii Dei. Et repente ut fur: eos occupabit
dies ille. Oculus adulteri observat tenebras. Ostendere vult in quas
tenebras tradantur impii per impunitatem: non enim eas quas captant
adulteri, et caeteri qui male faciunt per noctem, ne agnoscantur per
diem; sed illas quae etiam mane super eos sunt. Suffodit in tenebris
domos. Alia mala facta commemorat. Per diem obsignaverunt
semetipsos: occultaverunt. Non cognoverunt lucem, quia simul eis
manet umbra mortis: non quia nox recessit, propterea eos deseruit
umbra mortis. Levis est super faciem aquae: ad comparationem terrae,
splendidiores accipiendi sunt, quos lux penetrat et imago levitatis;
et ideo levis est super eos umbra mortis. Nam et ipsi portant eam per
conditionem carnis. Vel, Levis est super faciem aquae dixit, super
eos qui in Baptismo confitentur. Maledicatur pars eorum super
terram. Sterile sit quod delegerunt. De sinu enim pupillorum
rapuerunt: de corde infirmorum verbum, per malam suasionem. Deinde
rememoratum est peccatum ejus: quod putabat in oblivionem venire.
Conteratur sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod non sanat.
Sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione filiorum est.
Consurgens ergo non credit contra vitam suam: non credit adversus
vitam suam; debuit enim credere malam se habere vitam, et eo ipso
consurgere. Cum infirmari coeperit, non speret sanitatem:
tribulari. Sed cadit in languorem. Tales enim impius consolationes
quaerit in rebus adversis, quibus infirmior fiat. Emarcuit sicut
malva in aestu altitudo ejus: quia non tulit aestum tribulationis;
malva autem, propter infirmitatem. Aut sicut de stipula spica
decidens sponte ejus. Quia mane erat in culmine ipsius. Ipse enim
sibi elegit tales consolationes quibus pejus infirmetur. Alioquin quis
est qui loquatur mendacium me dicere? si et aliter sunt.
|
|